PL 145, col. 170
Liber Gomorrhianus ad Leonem IX (Petrus Damianus), J. P. Migne
redeamus, dicitur: Quia presbyter non prolato monachi
voto, cum puella, vel meretrice peccans, annos
duos poeniteat. Et quis tam hebes, quis tam
insanus reperiri valeat, qui duorum annorum poenitentiam,
deprehenso in fornicatione presbytero,
idoneam credat? Si quis enim quantulamcunque
scientiam canonicae auctoritatis vel summotenus
attigit, ut districtiora judicia taceamus, quia lapso
in fornicatione presbytero, saltem decem annorum
poenitentia decernatur, patenter agnoscit. Haec autem
duorum annorum de fornicatione poenitentia
non modo non sacerdotum, sed nec laicorum esse
perpenditur, quibus nimirum ex hac ruina ad satisfactionem
currentibus, triennium judicatur. Deinde
additur: Si cum ancilla Dei, aut masculo, subauditur
presbyter, peccaverit, addatur jejunium, id est,
quinque annorum, si in consuetudine est: similiter
diaconi, si monachi non sunt, duobus annis, sicut et
monachi qui sine gradu sunt, poeniteant. Unum in
capite hujus insensatae sententiae, quam expono, alacriter
video, libenter attendo; nimirum quod dicitur:
Si cum ancilla Dei, aut cum masculo. Ecce, o
bone vir Sodomita, in ipsa tua scriptura, quam singulariter
diligis, quam inhianter amplecteris, quam
tibi velut clypeum defensionis opponis, aperte consideras,
quia sive cum ancilla Dei quis peccet, sive
cum masculo, nihil differt; sed aequale peccatum,
par decernitur esse judicium. Jam nihil est unde
mecum confligere, nihil unde a meis jure possis allegationibus
dissentire.
Sed quis tam vesane desipiat, quis tam profundae
tenebras caecitatis incurrat, ut de lapsu cum ancilla
Dei, hoc est, sanctimoniali, vel presbytero, quinque;
vel diacono, sive monacho, duorum annorum imponendam
poenitentiam censeat? Nonne haec est insidiatrix
tendicula pereuntium? Nonne hic est errantium
laqueus animarum? Illud autem quis non poterit
improbare, quod dicitur: Quia clericus cum
puella si sine voto monachi fornicatus fuerit, dimidium
annum poeniteat? Et quis ita sacrae Scripturae
scientia polleat, quis ita vel in dialecticae subtilitatis
acumine argumentosus existat, ut tam ex lege
legem, tam laudabiliter detestandae auctoritatis judicabile
praejudicium condemnare praesumat? Unde
laico triennium datur, inde clericus dimidio anno
poenitere praecipitur? Beati ergo clerici, qui fornicantur,
Sodomitarum si arbitrio judicentur: eadem
quippe mensura qua metiuntur aliis, remetiri cupiunt
sibimetipsis. Satis iste auctor erroris ad lucrandas
diabolo animas avidus exstitit, qui dum monachos
perdere studuit, usque 159 ad ordinem clericorum
dogma suae perversitatis extendit; et animarum
homicida, dum sola monachorum morte stomachum
suae malitiae gulatenus explere non potuit, satiare se
vel ex alio ordine concupivit.
Jam vero quod sequitur, videamus: Si quis peccaverit
sicut Sodomitae, quidam decem annos dicunt
poenitentiae; qui in consuetudine habet, amplius
plecti debet; si in gradu est, degradetur, et sicut laicus