PL 145, col. 178
Liber Gomorrhianus ad Leonem IX (Petrus Damianus), J. P. Migne
Sodomorum, quia unusquisque nunc tanto deterius
delinquit, quanto et ipsa evangelicae gratiae mandata
contemnit; et ne remedium excusatoriae tergiversationis
inveniat, notitia illum divinae legis
instanter accusat.
Heu, heu, infelix anima! cur non consideras a
quantae dignitatis culmine sis ejecta, quanto splendoris
et gloriae sis decore nudata? Quomodo obtexit
caligine in furore suo Dominus filiam Sion,
projecit de coelo in terram inclytam Israel, egressus
est a filia Sion omnis decor ejus [(Thren. II)] .
Ego calamitati tuae compatiens, et ignominiam
tuam amarissime deflens, dico: « Defecerunt prae
lacrymis oculi mei, conturbata sunt viscera mea,
effusum est in terra jecur meum super contritione
filiae populi mei [(Ibid.)] ; » et tu mala tua pensare
dissimulans, atque animos a crimine sumens,
Sedeo, ais, regina; et vidua non sum! Ego captivitatem
tuam miseratus exclamo: Quare Jacob ductus
est ut vernaculus, et Israel factus est in praedam? [(Jer. II.)]
Et tu dicis: Quia dives sum, et
locupletatus, et nullius egeo. Et nescis quia tu es
miser, miserabilis, et pauper, et caecus, et nudus? [(Apoc. III.)]
Perpende, miser, quanta cor tuum obscuritas
premat; animadverte, quam densa te caligo caecitatis
involvat. In virilem sexum furor te libidinis
impulit? In tuam te speciem, hoc est, virum in
virum, luxuriae rabies incitavit? Nunquid hircus in
hircum aliquando libidine praecipitatus insiliit?
Nunquid aries in arietem ardore coitus insanivit?
Equus nempe cum equo ad unum praesepe blande
et concorditer pascitur, qui visa equa in sensibilitatem
luxuriae protinus efferatur. Nunquam taurus
taurum amore coeundi petulanter appetiit, nunquam
asinus stimulo concumbendi cum asino ruditus
emisit. Hoc ergo perditi homines perpetrare non
metuunt, quod ipsa quoque bruta animalia perhorrescunt:
quod ab humanae pravitatis temeritate
committitur, irrationabilium pecorum judicio condemnatur.
Dic, vir evirate; responde, homo effeminate,
quid in viro quaeris, quod in temetipso
invenire non possis? quam diversitatem sexuum?
quae varia lineamenta membrorum? quam mollitiem?
quam carnalis illecebrae teneritudinem?
quam lubrici vultus jucunditatem? Terreat te,
quaeso, vigor masculini aspectus, abhorreat mens
tua viriles artus. Naturalis quippe appetitus officium
est, ut hoc unusquisque extrinsecus quaerat
quod intra suae facultatis claustra reperire non
valet. Si ergo te contrectatio masculinae carnis
oblectat, verte manus in te: et scito, quia quidquid
apud te non invenis, in alieno corpore in vacuum
quaeris. Vae tibi, infelix anima! de cujus
interitu tristantur angeli, insultant plausibus inimici;
facta es praeda daemonum, rapina crudelium,
spolium impiorum: « Aperuerunt super te os suum
omnes inimici tui; sibilaverunt, et fremuerunt
dentibus, et dixerunt: Devorabimus eam: en ista