PL 145, col. 179
Liber Gomorrhianus ad Leonem IX (Petrus Damianus), J. P. Migne
est dies, quam exspectabamus: invenimus, vidimus [(Thren. II)] .
»
167
CAPUT XVIII. Quod ideo anima debet plangi, quia non plangit.
Idcirco ego te, o miserabilis anima, tot lamentationibus
defleo, quia te flere non cerno; idcirco
ego pro te humi prostratus jaceo, quia te male
erectam post tam gravem lapsum ultro etiam ad
fastigium ecclesiastici ordinis contendere video.
Caeterum si tu te in humilitate deprimeres, ego de
tua restauratione securus, totis in Domino visceribus
exsultarem; si contriti cordis digna compunctio
pectoris tui arcana concuteret, ego non immerito
ineffabilis laetitiae tripudio jucundarer. Idcirco ergo
maxime flenda es, quia non fles; ideo alienis doloribus
indiges, quia calamitatis tuae periculum ipsa
non doles; et eo amarioribus fraternae compassionis
es fletibus deploranda, quo nullo perpenderis propriae
tristitiae moerore turbata; ut quid damnationis
tuae pondus pensare dissimulas? ut quid te modo in
peccatorum profunda mergendo, modo in superbiam
elevando, iram tibi in die irae thesaurizare non
cessas? Venit, venit super te maledictio illa, quae
ex ore David in Joab, et in domum ejus est, fuso
Abner sanguine, jaculata. Pestis illa Gomorrhiana
nunc in habitatione tui corporis vivit, quae domum
Joab crudelis homicidii ultione damnavit. Percusso
quippe Abner, ait David: « Mundus ego sum, et
regnum meum usque in sempiternum a sanguine
Abner filii Ner: et veniat super caput Joab, et super
omnem domum patris ejus, nec deficiat de domo
Joab Gomorrhianum sustinens [(II Reg. III)] . » Pro quo
secunda translatio habet: Fluxum seminis sustinens,
et leprosus tenens fusum, et cadens gladio,
et indigens pane. Lepra quippe perfunditur, qui
gravis peccati labe foedatur. Fusum vero tenere, est
virilis vitae fortia facta relinquere, et femineae conversationis
illecebrosam mollitiem exhibere. Gladio
cadit, qui furorem divinae indignationis incurrit.
Pane indiget, quem a perceptione Christi corporis,
proprii reatus poena coercet: Ille est enim panis
vivus qui de coelo descendit [(Joan. IV)] .
Si ergo post fluxum seminis leprosus factus praecepto
legis extra castra manere compelleris, cur
adhuc in eisdem castris etiam honoris primatum
obtinere contendis? Nunquid non Ozias rex cum
superbe adolere incensum super altare thymiamatis
voluisset, postquam se plaga leprae coelitus percussum
agnovit, non modo a sacerdotibus de templo
expelli patienter tulit; sed et ipse celeriter egredi
festinavit? Scriptum quippe est: « Cumque respexisset
eum Azarias pontifex, et omnes reliqui sacerdotes,
viderunt lepram in fronte ejus, et festinato
expulerunt eum; » moxque subjungitur: « Sed et
ipse perterritus, acceleravit egredi, eo quod sensisset
plagam Domini [(II Paral. XXVI)] . »
Si rex corporali lepra percussus, a sacerdotibus
de templo ejici non contempsit, tu leprosus in anima,
cur tot sanctorum Patrum judicio a sacris altaribus