PL 145, col. 181
Liber Gomorrhianus ad Leonem IX (Petrus Damianus), J. P. Migne
obnoxii; quatenus quo temperantius nunc 169
peccando corruitis, eo facilius quandoque
porrecta manu poenitentiae per Dei misericordiam
resurgatis.
CAPUT XX. Quod de manibus immundorum nolit Deus accipere sacrificium.
Quod si ipse omnipotens Deus de manibus vestris
sacrificium dedignatur accipere, qui vos estis, qui
nolenti importune praesumatis ingerere? Victimae
quippe impiorum abominabiles Domino [(Prov. XXI)] .
Sed qui me stomachamini, atque despicitis auscultare
scribentem; ipsum saltem audite prophetico
vobis ore loquentem: ipsum, inquam, audite concionantem,
intonantem, vestra sacrificia respuentem,
vestris obsequiis publice reclamantem. Ait enim
eximius prophetarum Isaias, imo Spiritus sanctus
per os Isaiae: « Audite, inquit, verbum Domini, principes
Sodomorum, percipite auribus legem Dei nostri,
populus Gomorrhae. Quo mihi multitudinem
victimarum vestrarum, dicit Dominus? Plenus sum
holocausto arietum, et adipe pinguium: et sanguinem
vitulorum, et agnorum et hircorum nolui. Cum
veneritis ante conspectum meum, quis quaesivit haec
de manibus vestris, ut ambularetis in atriis meis?
Ne offeratis ultra sacrificium frustra; incensum abominatio
est mihi: neomenias, et Sabbatum, et festivitates
alias non feram; iniqui sunt coetus vestri;
Kalendas vestras, et solemnitates vestras odivit
anima mea; facta sunt mihi molesta, laboravi sustinens.
Et cum extenderitis manus vestras, avertam
oculos meos a vobis: et cum multiplicaveritis orationem,
non exaudiam; manus enim vestrae sanguine
plenae sunt [(Isa. I)] . » Animadvertitis igitur, quia licet
omnia vitiorum mala divinae correptionis sententia
communiter feriat, in principes tamen Sodomorum,
et populum Gomorrhae principaliter jaculata descendat;
ut si humanae attestationi credere fortasse dissimulat,
quam sit hoc mortale vitium, divino saltem
testimonio, litigiosorum temeritas acquiescat.
Si autem ab aliquo nobis opponatur, quod in prophetica
locutione subjungitur: « Manus, inquit,
vestrae sanguine plenae sunt; » ut videlicet in divinae
inventionis oraculo magis homicidium quam
carnis immunditiam velit intelligi, noverit in divinis
eloquiis omnia peccata sanguinem nuncupari; David
attestante, qui ait: « Libera me de sanguinibus,
Deus, Deus salutis meae [(Psal. L)] . » Verumtamen si
et hujus vitii naturam studeamus solerter inspicere
et physicorum dicta ad memoriam revocare, invenimus
seminis fluxum ex sanguinis origine procreatum.
Sicut enim agitatione ventorum aqua maris in
spumam convertitur, ita contrectatione genitalium
sanguis in humorem seminis excitatur.
Non ergo a sano intellectu abhorrere merito creditur,
si quod dictum est, manus vestrae sanguine
plenae sunt, de peste immunditiae dictum esse videatur.
Et hoc fortasse fuit, quod illa in Joab vindicta
non ex alia, quam ex fusi sanguinis culpa processit;