PL 145, col. 182
Liber Gomorrhianus ad Leonem IX (Petrus Damianus), J. P. Migne
ut qui alienum sanguinem volens effuderat, digna
eum poena percelleret, 170 si et sui sanguinis profluvium
nolendo toleraret. Sed quia diu disputando
ad hoc usque pervenimus, ut et ipsum Dominum
immundorum sacrificia reprobantem, et contestatorie
prohibentem liquido monstraremus: quid nos
peccatores miramur, si ab his in nostra admonitione
contemnimur? Si divinae vocis imperium parvipendi
incrassato reproborum corde conspicimus; quid mirum
si nobis non creditur, qui terra sumus?
CAPUT XXI. Quod nulla sanctitatis oblatio a Deo suscipitur, quae immunditiae sordibus inquinatur.
Jam ergo qui sanctorum Patrum reverenda concilia
despicit, qui apostolorum apostolicorumque virorum
praecepta contemnit, qui canonicae sanctionis
edicta praeterire non metuit, qui ipsius divinae auctoritatis
imperium floccipendit, admonendus est saltem
ut diem vocationis suae ante oculos ponat; et quo
gravius peccat, eo durius se judicandum esse non
ambigat. Sicut sub specie Babylonis ab angelo dicitur:
« Quantum se exaltavit, et in deliciis fuit,
tantum date ei tormenta et luctus [(Apoc. XVIII)] . »
Admonendus est, ut consideret, quia quandiu hujus
vitii morbo laborare non cessat, etiam si aliquid
boni agere cernitur, suscipere tamen praemium non
meretur. Nec ulla religio, nulla sane mortificatio,
nulla vitae perfectio oculis superni Judicis digna decernitur,
quae tam turpis immunditiae sordibus inquinatur.
Ut autem probetur verum esse quod dicitur, venerabilis
Bedae testimonium in medium deducatur:
« Qui, inquit, ita eleemosynam tribuit, ut culpam
non dimittat, animam non redimit, quam a vitiis
non compescit. » Hoc ille eremita suo facto probat,
qui cum multis virtutibus cum suo quodam collega
deservisset, haec illi per diabolum injecta cogitatio
est: ut quandocunque libidine titillaretur, sic semen
detritu genitalis membri egerere deberet, tanquam
phlegma de naribus projiceret; qui ob id et daemonibus
moriens, vidente socio, traditus est. Tum idem
socius reatum ejus ignorans, sed exercitia virtutum
recolens, pene desperavit, dicens: O quis poterit
salvus esse? quomodo iste periit? Cui mox angelus
astans, dixit: Ne turberis; iste enim, licet multa
fecerit, tamen per illud vitium, quod Apostolus vocat
immunditiam [(Rom. I)] , cuncta foedavit.
CAPUT XXII. Quod omnes quatuor illi modi superius enumerati, contra naturam sunt.
Non ergo in eo sibi quisque blandiatur, quia cum
alio non corruit, si per semetipsum his luxuriantis
illecebrae contaminationibus fluit; cum iste infelix
eremita qui daemonibus in mortis articulo traditur,
non alium polluisse, sed semetipsum perdidisse per
immunditiam doceatur. Sicut enim ex uno vitis 171
cespite diversi palmites prodeunt, ita ex una
Sodomitica immunditia, velut venenatissima radice,
quatuor illi ramusculi, quos superius enumeravimus,