PL 145, col. 184
Liber Gomorrhianus ad Leonem IX (Petrus Damianus), J. P. Migne
inferni detractos 172 in tartarum tradidit
cruciandos, in judicium reservari. Et civitates
Sodomorum et Gomorrhaeorum in cinerem redigens [(Gen. XIX)] ,
eversione damnavit, exemplo eorum qui
impie acturi sunt [(II Petr. II)] . » Quid est quod beatus
apostolus postquam diabolicae damnationis praecipitium
retulit, ad Sodomorum quoque, et Gomorrhaeorum
se mox convertit excidium; nisi ut patenter
ostenderet, quia qui nunc sunt immunditiae vitio
traditi, simul etiam cum immundis spiritibus aeterna
sunt ultione damnandi? Et quos nunc ardor Sodomiticae
libidinis vexat, postmodum etiam cum ipso
totius iniquitatis auctore flamma perpetuae combustionis
exurat? Cui sententiae etiam Judas apostolus
aptissime concinit, dicens: « Angelos, inquit, qui
non observaverunt suum principatum, sed dereliquerunt
suum domicilium, in judicium magni diei,
vinculis aeternis sub caligine servavit: sicut Sodoma
et Gomorrha, et finitimae civitates simili modo exfornicatae,
et abeuntes post carnem alteram, factae
sunt exemplum, ignis aeterni poenam sustinentes [(Jud. I)] .
» Patet ergo, quia sicut angeli suum non
observantes principatum, tartareae caliginis meruere
supplicium; ita qui a sacri ordinis dignitate, in carnalis
vitii voraginem corruunt, in perpetuae damnationis
barathrum merito devolvuntur.
Et, ut breviter cuncta concludam, quisquis quolibet
eorum modo, quos supra distinximus, nefandae
turpitudinis se contagione foedaverit, nisi fructuosae
poenitentiae fuerit satisfactione purgatus, nunquam
habere Dei gratiam poterit, nunquam Christi corpore
et sanguine dignus erit, nunquam coelestis patriae
limen intrabit, quod apostolus Joannes in Apocalypsi
manifeste declarat, qui dum de coelestis regni
gloria loqueretur, addidit, dicens: « Non intrabit in
illam aliquis coinquinatus, et faciens abominationem [(Apoc. XXI)] .
»
CAPUT XXIII. Exhortatio lapsi in peccato hominis, ut resurgat.
Exsurge, exsurge, quaeso, expergiscere, o homo,
qui miserae voluptatis sopore deprimeris; revivisce
tandem, qui lethali coram inimicis tuis gladio corruisti.
Adest apostolus Paulus; audi illum vociferantem,
pulsantem, concutientem, clarisque super
te vocibus inclamantem: « Exsurge, inquit, qui
dormis, et exsurge a mortuis, et exsuscitabit te
Christus [(Ephes. V)] . » Qui Christum resuscitatorem
audis, cur de tua resuscitatione diffidis? Audi ex
ore ipsius: « Qui credit, inquit, in me, etiam si
mortuus fuerit, vivet [(Joan. XI)] . » Si vita vivificatrix
te quaerit erigere, tu cur ulterius feras in
tua morte jacere? Cave, cave ergo, ne te barathrum
desperationis absorbeat. Mens tua fiducialiter
ex divina pietate praesumat, ne pro magnitudine
criminis impoenitens obdurescat. Non est
enim peccatorum desperare, sed impiorum; nec
magnitudo criminum in desperationem adducit
animam, sed impietas. Si enim tantum diabolus
potuit, ut te in hujus vitii profunda submergeret;