PL 145, col. 185

Liber Gomorrhianus ad Leonem IX (Petrus Damianus), J. P. Migne

quanto magis te virtus Christi poterit ad eum, 173
de quo lapsus es, verticem revocare? « Nunquid
qui cecidit, non adjiciet ut resurgat? » [(Psal.
XL.)] Cecidit asinus carnis tuae in luto sub pondere;
est stimulus poenitentiae, qui pungat; est manus spiritus,
quae viriliter extrahat. Samson ille fortissimus,
quia male blandienti mulieri secretum sui cordis aperuit,
non solum septem crines, quibus virtus alebatur,
amisit, sed etiam praeda factus Allophylis, oculos
perdidit: postmodum vero capillis jam renascentibus,
Domini Dei sui auxilium humiliter petiit,
templum Dagon stravit, et multo majorem quam
prius hostium multitudinem interemit [(Judic. XVI)] .
Si ergo te impudica caro tua mollia suadendo decepit,
si septem dona sancti Spiritus abstulit, si lumen

non frontis sed cordis exstinxit, non concidas
animo, noli funditus desperare, adhuc te in vires
collige, viriliter excute, fortia tentare praesume, et
sic per Dei misericordiam de inimicis tuis poteris
triumphare. Et certe Philistaei crines Samson potuerunt
quidem radere, sed non evellere, quia et iniqui
spiritus licet a te charismata sancti Spiritus ad tempus
excluserint, nequaquam tamen praevalent divinae
reconciliationis remedium irrecuperabiliter abnegare.
Qualiter, obsecro, de largissima Domini valeas
misericordia desperare, qui etiam Pharaonem
arguit, quia post peccatum ad poenitentiae remedium
non confugit? Audi certe quid dicat: « Brachia,
inquit, Pharaonis regis Aegypti contrivi, et
non est deprecatus ut daretur in eo sanitas, et redderetur

ei virtus ad comprehendendum gladium [(III Reg. XXI)] .
» Quid dicam Achab regem Israel? qui
postquam idola fabricatus est, postquam Naboth
Jezrahelitem impie trucidavit, tandem sicut ex parte
humiliatus est, ita etiam ex parte est misericordiam
consecutus. Teste enim Scriptura, postquam terrorem
divinae comminationis accepit, scidit vestem, et
operuit cilicio carnem suam, jejunavitque, et dormivit
in sacco et ambulabat demisso capite. Quid itaque
post haec? « Factus est sermo Domini ad Eliam
Thesbitem, dicens: Nonne vidisti humiliatum Achab
coram me? Quia igitur humiliatus est mei causa, non
in ducam malum in diebus ejus (Ibid). » Igitur si
et illius poenitentia non despicitur, qui nequaquam
per severasse cognoscitur; cur tu ex divinae miserationis

largitate diffidas, si infatigabiliter perseverare
contendas? Statue quoque tibi certamen assiduum
adversus carnem, armatus semper assiste contra
importunam libidinis rabiem. Si luxuriae flamma in
ossibus aestuat, protinus illam memoria perpetui
ignis exstinguat; si callidus insidiator lubricam
carnis speciem objicit, illico mens ad mortuorum
sepulcra oculum dirigat, et quid illic suave tactu,
quid delectabile visu reperiatur, solerter attendat.
Consideret itaque quia virus, quod nunc intolerabiliter
fetet, quod sanies, quae vermes gignit, et pascit,
quod quidquid pulveris, quidquid aridi cineris
illic jacere conspicitur, olim laeta caro fuit, quae hujusmodi
passionibus in sua viriditate subjacuit. Perpendantur

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.