PL 145, col. 367
Invectio in episcopum monachos ad saeculum revocantem (Petrus Damianus), J. P. M
Nuper autem apud Auximum constitutus, a
pluribus didici, quia in tua adhuc nihilominus intentione
obstinatissime perseveras, et contra divinae
legis auctoritatem, contra ecclesiasticae consuetudinis
normam, eadem dogmatizare non cessas. Unde
satis miror, quo pacto prudens homo, et non omnino
a litterarum studiis alienus, tam incautam, tam
perversam, tam noxiam possit proferre sententiam;
quae videlicet communi hominum saluti contraria,
ad nil aliud nisi ad claudendam coelestis
regni januam peccatoribus procul dubio videtur esse
prolata. Dic rogo, quis hanc sententiam reperit,
nisi ille qui primum hominem de paradisi amoenitate
dejecit? Quis, inquam, tam crudele, tam impium
promulgavit edictum, nisi is qui Cain fratricidam
in desperationis voraginem mersit, et non ad
evadendum ruinae periculum, sed ad profundius corruendum
dicere docuit: « Major est iniquitas mea,
quam ut veniam merear? » [(Gen. IV.)]
Quae est enim ista dementia? quae vesania? quae
crudelitas? Habet homo disponendarum rerum suarum
liberam facultatem, ut semetipsum Deo offerat
potestatem non habet? Valet hominibus tradere substantiam
suam, non habet libertatem Deo reddere
animam suam? Licet homini lapsurum animal
ab hiantis putei ore propellere, ruituram mox in
infernum animam non licet poenitentiae remedio
liberare? Porro si ipse Deus omnipotens, qui offensus
est, paratus est ut recipiat, quis est hic qui volentes
currere ab ipso pietatis fonte compescat? Si
Creator paratus est ut peccatis ignoscat; quis est
iste qui peccatorem converti prohibeat? Quid est
enim aliud monachum fieri, quam converti? Sed
qui hominem non posse monachicum subire propositum
in languore corporis 362 constitutum denegat,
profecto non posse converti indubitanter affirmat;
quod si semel admittitur, nulli dubium quin
poenitentia, quae spes est peccatorum, et unicum
salutis humanae remedium, destruatur.
Ecce igitur peccatoris anima perdita, irreserabili
busseris ( sic ) janua vitae damnata, et omnis
spes humanae reparationis evulsa. Sed clamat e diverso
divina pietas, dicens: « Quacunque hora
peccator conversus fuerit, vita vivet et non morietur [(Ezech. XVIII)] ;
» et iterum: « Nolo mortem peccatoris,
sed ut convertatur, et vivat [(Ibid. XXXV)] . »
Et cum conversus ingemuerit, tunc salvus erit. Et
ut canonicae auctoritatis compendium proferam: Quicunque negat, etiam in ultimo vitae spiritu, poenitentiam
abolere non posse peccata, Novatianus est,
non Christianus.
CAPUT II. An aegrotus habitum religiosum induere possit.
Dum ergo monachum fieri hoc sit utique converti,
et conversionis remedium nulla hora respuit,
nullum tempus excludit; constat procul dubio,
quia in aegritudine constitutus, sicut converti cum
vult, nullius auctoritatis obstaculo praepeditur; ita
etiam ut monachus fiat, absque ulla refragatione