PL 145, col. 371
Invectio in episcopum monachos ad saeculum revocantem (Petrus Damianus), J. P. M
flectitur, beatus quoque papa Gelasius ad testimonium
deducatur; scribit enim inter alia:
« Quamobrem quisquis virorum, vel mulierum habitum
semel induerit, vel induerunt spontanee religiosum,
aut si vir deditus Ecclesiae choro, vel
femina fuerit, aut fuit delegata puellarum monasterio,
in utroque sexu praevaricator ad propositum
invitus reverti cogatur, ut vir detondeatur, et
puella monasterium ingrediatur. Si autem quolibet
patrocinio desertores permanere voluerint, sacerdotali
sententia a Christianorum coetu habeantur
extorres, ut nec locus eis ullus sit communis. »
Singula, obsecro, verba subtiliter inspice, ut in
statera mentis appendens, a veritatis statu nequaquam
valeas declinare. Perpende ergo quod dicitur:
« Quisquis habitum semel induerit spontanee
religiosum. » Ecce juxta Gelasiani decreti sententiam,
quacunque occasione, etiamsi nulla interveniat
mora probationis, quisquis religioso habitu
semel induitur, funditus sibi redeundi ad saeculum
licentia denegatur.
CAPUT V. An filii a parentibus Deo dicati, habitum induti, in religione manere teneantur.
Huic etiam non dissimile cernitur, quod in Chalcedonensi
concilio reperitur, ubi qui semel in clero
deputati sunt, aut monachorum vitam expetiverunt,
statuimus neque ad militiam, neque ad dignitatem
aliquam venire mundanam, sed hoc tentantes,
et non agentes poenitentiam, quominus redeant
ad hoc, quod propter Deum primitus elegerunt,
anathematizari.
Toletanum quoque concilium testimoniis nostrae
allegationis addat augmentum: « Monachum, inquit,
paterna devotio, aut propria professio faciat:
Quidquid horum fuerit allegatum tenebit; proinde
his ad mundum revertendi 366 recludimus aditum,
et omnes ad saeculum interdicimus regressus. »
Rursus in eodem concilio, longe superius, inter alia
legitur: « Ideoque si in qualibet minori aetate, vel
religionis tonsuram, vel religionis debitam vestem,
in utroque sexu filiis, aut unus, aut ambo parentes
dederint, certe vel nolentibus, aut nescientibus
susceptam, et non mox visam in filiis abdicaverint,
vel coram se, vel coram Ecclesia, palamque in
conventu eosdem filios talia habere permiserint,
ad saecularem reverti habitum ipsis filiisque quandoque
penitus non licebit. Sed convicti, quod tonsuram,
aut religiosam vestem aliquando habuerint,
mox ad religionis cultum habitumque revocentur,
et sub strenua discretione hujuscemodi observantiae
inservire cogantur. » [( Vide scholia ad calcem opusculi. )]
Si placet etiam Triburense concilium, quid de
monachis propositum relinquentibus decernat, ausculta:
« Quicunque, inquit, ex saecularibus accipientes
poenitentiam se totonderint, et rursus praevaricantes
laici facti sunt, comprehensi ab episcopo
suo, ad poenitentiam, ex qua recesserunt, revocentur.