PL 145, col. 372
Invectio in episcopum monachos ad saeculum revocantem (Petrus Damianus), J. P. M
Quod si aliqui per poenitentiam irrevocabiles
sunt, nec admoniti revertuntur, vere ut apostatae
coram Ecclesia anathematis sententia condemnentur. »
Ecce hic expresse docemur, quoniam haec
episcopis cura injungitur, non ut permanentes a
monasteriis exire suadeant, sed potius ut praevaricantes
redire compellant. Sed quid ex illis causamur
hominibus, qui spontaneo convertuntur arbitrio,
cum et illis post tergum redire non liceat,
qui tonsurantur inviti?
Unde etiam apud Maguntinense concilium tale
promulgatur edictum: « De clericis vero hoc statuimus,
ut qui hactenus inventi sunt, sive in canonico,
sive in monachico ordine tonsurati, sine eorum voluntate,
si liberi sunt, ita permaneant. »
Sed respondebis forsitan mihi, et contra tot authentica
sanctorum Patrum judicia, contra tot venerabilium
conciliorum statuta, scutum adhuc vanae
defensionis oppones: Esto, inquies, ut qui a parentibus
offeruntur, ita permaneant: qui voluntarie
convertuntur, ad negotia mundana non redeant:
qui inviti etiam tonsurantur, jam saniori consilio
perseverare contendant. Nam de tam perspicuis
sanctorum Patrum dictis ambigere, quid est aliud,
quam micantium astrorum globis oppositum apertis
oculis nil videre?
Sed dic, rogo, ferendumne est, et non potius
liberis vocibus arguendum, cum pravi quilibet monasteriorum
rectores, qui nec Deum diligunt, nec
lacrum animarum quaerere comprobantur, turpis
lucri stimulis accensi, ita simplices quosque blanda
persuasione decipiant, ut eos vanis promissionibus
illectos, ad monasterium trahant; eritne hujusmodi
recta conversio, quam non in possessorem, sed in
possessione praecessit inflammata cupido? Ad haec
ego sine cunctatione respondeo, et istis etiam ut a
proposito quod coeperunt deviare non liceat, constanter
affirmo: et ut argumentationibus propriis
ratio non indigeat, rursus ad Maguntinense concilium
sermo recurrat: dicit enim post multa: « Constituit
sane sacer iste conventus, 367 ut episcopi,
sive abbates, qui non ut in fructum animarum, sed
in avaritiam, et turpe lucrum inhiantes, quoslibet
homines illectos circumveniendo totonderunt, et res
eorum tali persuasione non solum acceperunt, sed
potius surripuerunt, poenitentiae canonicae, sive regulari,
ut puta turpis lucri sectatores subjaceant.
Ii vero, qui vanis promissionibus illecti, vel quibuslibet
machinationibus persuasi, mentis inopes
effecti, rerum suarum domini esse nescientes, comam
deposuerunt, in eo, quod coeperunt, perseverare
cogantur. »
Sed quoniam omnis versuti litigatoris machina
tunc exacte convincitur, si quidquid ab eo objici
posse perpenditur, velut gravissimis argumentationum
arietibus antea refellatur, non erubesces forsitan
dicere, quia B. Gregorius hominem de monasterio
retrahi, et uxori suae, etiamsi jam tonsuratus
esset, reddi praecepit. Sed et nos tibi non