PL 145, col. 375

Invectio in episcopum monachos ad saeculum revocantem (Petrus Damianus), J. P. M

eo tenore et ratione velamen sibi imposuisse, ut
iterum posset deponere. »
Liquet igitur, quia et illa conversio, quae legaliter
non processit, et fieri omnino non debuit; tamen
propter sacri ordinis reverentiam, postquam
facta est, jam non permittitur violari. Si ergo illam
conversionem sancti Patres roborant factam, quam
et ipsi prohibuere futuram; quid de illa, obsecro,
sentiendum est, ad quam venientes adhortationibus
provocant, in qua positos obtestantur ut perseverare
non desinant? Sic etiam tu, si quovis pacto subitanea
tibi conversio displicebat, ut a sanctorum
Patrum norma in nullo te dissidentem ostenderes,
poteras forsitan convertendis quidem aliquid de
mora conversionis objicere; conversis autem

absit, ut quod irrevocabiliter actum est, doceas
retractare. Et quia sermo se de mulieribus intulit,
cur ista de velatis viduis diximus, cum et virgines,
quae nullo adhuc sacro velamine conteguntur, si
saltem permanere se in virginali proposito simulaverint,
districte prohibentur, ut nubere non praesumant?
Super quibus Innocentius papa sic scribit:
« Hae vero, quae necdum sacro velamine tectae, tamen
in proposito virginali semper se simulaverant
permanere, licet velatae non fuerint; si forte nupserint,
revocandae sunt, et agenda poenitentia illis est;
quia sponsio earum a Domino tenebatur. » Nam si
Apostolus illas, quae a proposito viduitatis discesserant
dixerat habere damnationem, quia primam fidem irritam
fecerunt [(I Tim. V)] , quanto magis hae quae fidem

frangere conatae sunt? Et nos etiam, ut venerabilis
Innocentii probatissimae auctoritatis dicta sequamur,
si illas Apostolus damnabiles perhibet, quae
solummodo viduitatis propositum dissolverunt;
quid de illis dicendum est, quid utique perhibendum,
qui saeculum deserunt, possessiones abjiciunt,
Creatori suo se ultroneos offerunt, alienae se ditioni
submittunt, et ut mundo funditus mortui videantur,
mortificationis, et sanctitatis habitum induunt.
Quod autem nunc etiam de feminis loquimur,
nequaquam fieri extra lineam propositi operis, arbitramur.
Salvo enim eo, quod eadem lex erit viro
et feminae; idcirco etiam ad muliebrem sexum nostra
se extendit oratio, quia vitium, quod male

nasci jam in viris aspicimus, pullulare etiam quandoque
et in feminas formidamus: et sicut in his
ortum invectionis sarculo 370 studemus evellere,
ita etiam in illis ne oriri valeat, praecurrimus nascendi
auditum opilare; ut velut male abortivum
germen prius cogatur mori, quam valeat nasci;
ante in semetipso marcescat quam in gemmas
erumpat.
CAPUT VIII. Confirmantur supra allata.
Libet nunc animum paulisper ad superiora reducere,
et ex his, quae praemissa sunt, postpositis Patrum
exemplis, cum adversario modo propriis assertionibus
disputare, ut qui tam gravi, tam multiplici

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.