PL 145, col. 376

Invectio in episcopum monachos ad saeculum revocantem (Petrus Damianus), J. P. M

canonum auctoritate confunditur, nostris etiam rationibus
probabiliter superetur: quatenus argumentationum
circulus sic undique labia dolosa constringat,
ut a tam perversa doctrina necessario in perpetuum
conticescat; ut et de nobis merito dicatur:
quia non dedimus cornu peccatori; et de illo jure
cum Psalmista cantetur: « Quoniam obstructum est
os loquentium iniqua [(Psal. LXII)] . »
Age ergo, quid est quod dicitur: « Quia nisi qui
regulariter protractus, et per annale spatium sit
probatus, etiamsi conversus sit per aegritudinem,
absolutam relabendi ad saeculum habeat libertatem? »
Nunquid qui hoc de valentibus censuit, idem
nihilominus de languentibus judicavit? Sed quis
vel insanae mentis homo non videat quia quilibet

languidus, vel jam morti propinquus hanc observationem
prorsus adimplere non valeat? Si igitur
omnes simul homines sanctus Benedictus hac sententia
comprehendit, patet profecto, quia aegris et
omnino debilibus, qui ad perferendum non assurgunt,
conversionis aditum obseravit. Sed quis ferat
hoc de sancto viro suspicari aliquatenus posse, qui
non solum ab hac, et ab omni peste haereticae pravitatis
alienus exstitit, imo Spiritu sancto plenus, tot
signis attestantibus evidentissime claruit? Quis illum
ferat per Novatianorum haeresim homines ad desperationem
trahere, qui per sacrae doctrinae sinceritatem
tot animas hominum videtur quotidie ad spem
aeternae vitae reducere? Fateamur ergo necesse est,
hujus praecepti normam incolumes tangere; ad

aegrotos autem nullatenus pertinere.
Sed nunquid si absque corporali molestia quisquam
ad monachicum ordinem sine probatione devenerit,
huic nequaquam redire post tergum noster
episcopus prohibebit? Dic, obsecro, legisti aliquando
monasticae vitae propositum, secundum esse baptismum?
Sed quia hoc invenire in dictis Patrum perspicuum
est, negare licitum jam non est. Non ignoras
etiam quia decretali rursus antiquorum sanctione
praecipitur, ut ad baptismi gratiam productiora temporum
intervalla tendantur. Ut enim ecclesiasticae
institutionis ordinem breviter tangam, sicut septem
sunt dona Spiritus sancti, ut etiam septem dona
baptismi, a primo videlicet pabulo sacrati salis, et
ingressu Ecclesiae usque ad confirmationem sancti

Spiritus per chrisma; quae omnia, sicut frequentius,
agitur, expedit ut per diuturna temporum spatia
compleantur. Sed si quis postposita morosae intercapedinis 371
observantia, ad plenitudinem baptismi
repente proruperit; hunc, rogo, baptismum
invalidum judicabis? Docebis hunc hominem debere
totum, quod acceptum est, parvipendere; et, ut
salvus fieri possit, adhuc ad purificationis mysterium
properare? Loquere, responde: censebis ne hunc
hominem baptismi lavacrum jure posse repetere,
qui ad baptismum non indicto ordine praecipitanter
ausus est prosilire? Cur taces? Nimirum tantopere
loquendi avidus non sic obmutesceret, si haberet
aliquid quod rationabiliter responderet. Sed non

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.