PL 145, col. 377
Invectio in episcopum monachos ad saeculum revocantem (Petrus Damianus), J. P. M
ambigo, quin constanter affirmes et hunc baptismum
adeo ratum esse, et validum, ut quisquis ex illo
renascitur, jam procul dubio sacrilegum sit, et omnino
nefarium, si ad ejusdem regenerationis sacramentum
denuo revocetur. Consequitur ergo, ut quod
ex primo baptismate sentire compelleris, hoc etiam
de secundo, monachico scilicet instituto, inevitabiliter
fatearis. Et sicut prior semel susceptus nullatenus
valet repeti, ita etiam secundus nulla potest
juris ratione contemni.
Verumtamen dic, obsecro, quis sanctorum, quis
antiquorum Patrum sub hac, quam insolenter asseris,
probatione conversus est? Nunquid Antonius?
Nunquid Paulus? Nunquid Hilarion? Nunquid et
ipse sanctus Benedictus, qui ista, sicut tu falleris,
videtur praecipere, sub hac probationis observantia
ad monachicum legitur ordinem pervenisse? Percurre,
quaeso, cunctas veridicae antiquitatis historias,
et cum non possis vel unum per tam longa
temporum intervalla probatum ostendere, necesse
est, ut confitearis te calcetenus superatum, victoris
insultationibus merito subjacere. Sane quo pacto
cuncta exempla veterum, omnia gesta Patrum arroganti
supercilio praeteris, et contemptis omnibus,
ad unius te sententiae centrum obstinatus astringis?
Nam si illi procul dubio sancti sunt, necessario
sunt etiam imitandi. Quod si imitandi non sunt, nec
omnino sancti sunt. Cernis, o bone litigator, quorsum
vergat haec tua docta sententia? Cogeris ergo
necessario confiteri vel sanctos Patres nostros omnino
sanctos non esse, vel eos, qui noviter convertuntur,
magnopere probationibus non egere. Erubescat
ergo lingua phrenetica, et quae nescit esse facunda,
discat esse vel muta. Nescit aliquid utiliter dicere,
sciat saltem sine damno tacere. Serpit enim sermo
iste perversus, ut cancer, qui nisi ab uno membro
cisurgio acutissimae reprehensionis absciditur, nulli
dubium quin ad sana Ecclesiae membra pestifere
dilatetur.
CAPUT IX. Probatio ad religionem venientium cur exigatur.
Sed ad haec respondebis fortassis, et dices: Cur
ergo probatio ista in commune praecipitur, si non
etiam generaliter observetur? et ego abs te quaero:
dic mihi, qui praecipit ut sub hac probatione quis
ad conversionem veniat, ubi etiam censuit, ut aliter
veniens, a monachica institutione recedat? Et cum
ostendere 372 hoc minime poteris, competens est
ut credas, quia propter vagos homines, et duplices
animo dictum est magis cautela consilii, quam auctoritate
praecepti. Quod facile dignoscitur, si vel
initium sententiae ipsius, de qua agitur, attente legatur.
Dicit enim [(S. BEN. Reg., cap. 58)] : « Noviter
quis veniens ad conversionem non tam facilis
tribuatur ingressus, sed, sicut ait Apostolus,
probate spiritum, si ex Deo est [(I Joan. IV)] . » In
quibus verbis patenter agnoscitur, quia quisquis ad
conversionem divino Spiritu provocatus accesserit,
tam morosae probationis interstitio penitus non