PL 145, col. 379
Invectio in episcopum monachos ad saeculum revocantem (Petrus Damianus), J. P. M · De caelibatu sacerdotum (Petrus Damianus), J. P. Migne
Ecce, ut opinor, et catholicorum Patrum testimoniis
cinctus, et perspicuae veritatis multimoda
ratione vallatus, ita es ex omni parte constrictus,
ut tu contra haec nihil prorsus opponere, nullo pacto
ac rediviva te possis ulterius certamina reparare.
Quapropter da manus, et confitere te ignorasse quae
dixeris, et tuum tibimet judicium per omnia displicere,
imo adversus ea, quae incaute protuleras,
omni studio retractationis accingere: et ut eos, qui
per te in errorem lapsi sunt, auctore Deo, ad rectitudinis
viam valeas revocare. Vertatur docta manus
in praelio, et pro illis stare prudenter studeat,
quos oppugnare pertinaciter satagebat; ut de te ad
laudem Dei cum Paulo merito possit dici: « Nonne
hic est qui expugnabat in Jerusalem omnes, qui
invocabant nomen istud? » [(Act. IX.)]
Parce, quaeso, labiis meis, quisquis es venerabilis
praesul: et si quid in te asperum blacteravi, si quid
amarae commotionis effudi, non typum arrogantiae
credas, sed zelum justitiae clementer indulgeas. Ego
enim dummodo vel una erroris spina de nemore sanctae
Ecclesiae mea opera possit evelli, non refugio cujuslibet
in me prave sentientis invidiam provocari. Nec
te pudeat errorem tuum junioris fratris redargutione
corrigere; dum non ignoras apostolorum minimum
ipsi apostolorum principi in faciem restitisse [(Galat.
II)] . Et si forte respondeas, quia Paulus, licet
minimus, tamen coapostolus; 374 ego autem non
coepiscopus; audi saltem quid Deus hominibus dicat:
Domno NICOLAO summo pontifici, PETRUS peccator
monachus debitae subjectionis obsequium.
Nuper habens cum nonnullis episcopis ex vestrae
majestatis auctoritate colloquium, sanctis eorum femoribus
volui seras apponere, tentavi genitalibus
sacerdotum, ut ita loquar, continentiae fibulas adhibere.
Sed quoniam haec est secta, cui ubique contradicitur;
aliud quidem quodcunque vestrae constitutionis
imperium sub spe perficiendi, fidenter indicimus.
Hujus autem capituli nudam saltem promissionem
tremulis prolatam labiis difficilius extorquemus.
Primo, quia fastigium castitatis attingere se
posse desperant: deinde quia synodali se plectendos