PL 145, col. 380

Invectio in episcopum monachos ad saeculum revocantem (Petrus Damianus), J. P. M · De caelibatu sacerdotum (Petrus Damianus), J. P. Migne

« Venite, inquit, et arguite me [(Isa. I)] . » Si ergo
Deus, ut ab hominibus redarguatur, invitat, satis
dignum est, ut homo correptus ab homine, zelum
fraternae charitatis aequanimiter ferat.
SCHOLIA.
Si in qualibet minori aetate vel religionis tonsuram,
vel religionis debitam vestem, in utroque sexu filiis,
aut unus, aut ambo parentes dederint, certe vel nolentibus,
aut nescientibus susceptam, et non mox visam in
filiis, abdicaverint, vel coram se, vel coram Ecclesia,
palamque in conventu eosdem filios talia habere permiserint,
ad saecularem reverti habitum ipsis, filiisque
quandoque penitus non licebit. Decretum est hoc concilii
Toletani X, quod S. doctor pro rei occasione
ad hunc locum referre voluit. At dum ille videtur
asserere, oblatos monasteriis a parentibus pueros,

cum ad annos discretionis pervenerint, teneri postea
in illis perseverare; intellige id ex debito reverentiae
quam parentibus, a quibus oblati fuere, debent. Sic
enim decere videtur, ut in coepta vocatione permaneant:
praesertim cum jam sibi veluti habitum et
religionis disciplinam paraverint. Nam de rigore
neque parentes ad ingrediendam religionem filios
obligare possunt: imo et filii jam oblati cum ad
annos discretionis pervenerint, ut ad saeculum redeant,
reclamare poterunt 10, q. 1, cap. 1. Cum
simus, De regular. S. Thomas quodlib. 3, q. 5, et
2-2, q. 189. Cardinalis Turrecremata tract. 123, in
Reg. S. Ben. ad cap. 59. Sylvester, verbo Religio, q. 10. Concilium Trid., sess. 25, cap. 15 et deinceps.
De hac eadem re plura videas apud S. Bernardum, Epist. 1 ad Robertum nepotem suum.
Sit nomen Domini benedictum.

esse sententia propter luxuriae vitium non formidant.
Nostris quippe temporibus genuina quodammodo Romanae
Ecclesiae consuetudo servatur, ut de caeteris
quidem ecclesiasticae disciplinae studiis examen,
prout dignum est, moveat; de clericorum vero libidine
propter insultationem saecularium dispensatorie
conticescat. Quod certe satis correctione dignum
est, ne unde vulgus omne conqueritur, inde
potissimum a magistris Ecclesiae in judicio taceatur.
Si enim malum hoc esset occultum, fuerat fortassis
utcunque ferendum; sed, ah scelus! omni pudore
postposito, pestis haec in tantam prorupit audaciam,
ut per ora populi volitent loca scortantium, nomina

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.