PL 145, col. 408

Contra intemperantes clericos (Petrus Damianus), J. P. Migne

fungatur officio, ejusdem tamen ordinis non exuitur
sacramento.
Cavendum est ergo illis, ne super eos veniat formidolosa
illa sententia, qua per Apostolum dicitur:
« Impossibile est, inquit, eos qui semel sunt illuminati,
gustaverunt etiam donum coeleste, et participes
sunt facti Spiritus sancti: gustaverunt nihilominus
bonum Dei verbum, virtutesque saeculi venturi, et
prolapsi sunt, rursus renovari ad poenitentiam, rursum
crucifigentes sibimetipsis Filium Dei, et ostentui
habentes [(Hebr. VI)] . » Ita plane videntur agere,
ac si Israelitarum quispiam, volens fornicari cum
idolis, dicat: Quia nequeo servare duram ac rigidam
Dei legem, ad ritum transibo gentilem; tanquam
recedens a lege non sit debitor legi. Et hoc

modo quanquam de servata lege non sit praemio
dignus, ultioni tamen de contempta non teneatur
obnoxius.
Sed audiamus quid talibus divina severitas in
Deuteronomio dicat: « Cumque audierit quisquam
verba juramenti hujus, benedicat sibi in corde suo,
dicens: Pax erit mihi, et ambulabo in pravitate cordis
mei, et assumat ebrius sitientem, et Dominus
non ignoscat ei, sed tunc quam maxime furor ejus
fumet, et zelus contra hominem illum: et sedeant
super eum omnia maledicta, quae scripta sunt in hoc
volumine, et deleat nomen ejus sub coelo, et consumat
eum in perditionem ex omnibus tribubus Israel
juxta maledictiones quae in libro legis hujus ac foederis
continentur [(Deut. XXIX)] . » Eat ergo clericus,

cui muliebris prohibetur admixtio, praebeat sacrilega
venerandis altaribus adversione repudium, ut liber,
tanquam emissarius equus in luxuriae prosiliat appetitum.
Sed dum a Deo libertatem accipit, atque ab
eo, tanquam absolutus abscedit, maledictionis ejus
ac suae perditionis laqueos non evadit. Cum Psalmista
dicat: « Maledicti qui declinant a mandatis tuis [(Psal. CXVIII)] .
» Et per Ezechielem Dominus ait:
« Neque cogitatio mentis vestrae fiet, dicentium:
Erimus sicut gentes et sicut cognationes terrae, ut
colamus ligna et lapides. Vivo ego, dicit Dominus
Deus, quoniam in manu forti, et brachio extento, et
in furore effuso regnabo super vos, et educam vos de
populis, et congregabo vos de terris, in quibus dispersi
estis, et subjiciam vos sceptro meo [(Ezech. X)] . »
CAP. VI.-- De duobus presbyteris incontinentibus.

Nostra, ut fertur, contigit aetate, quod narro. In
Galliarum partibus penes administrationem ac ditionem
cujusdam religiosi abbatis, nomine Benedicti,
presbyter habitabat, qui nimirum quanto
copia facultatis uberius affluebat, tanto magis religionis
et honestatis premebatur inopia. Obeunte
igitur pellice, viduatus, adjecit iterare conjugium.
Quid plura? Confoederat sibi; quasi tabularum
lege prostibulum, amicorum, atque confinium 405
congregat nuptiali more conventum, epulaturis
etiam totius affluentiae providet apparatum.
Abbas autem, dum decumberet, jamque felicem propinquaret
ad exitum, hoc audito, duos ad eum monachos

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.