PL 145, col. 479
De brevitate vitae pontificum Romanorum et divina providentia (Petrus Damianus), · Contra clericos regulares proprietarios (Petrus Damianus), J. P. Migne
omnia reperimus, coelum scilicet, terram pariter et
infernum. Hic praesumptionis nos fortasse quis arguat,
si authentica Scripturae sententia non occurrat.
Sed ecce Paulus Corinthiis dicit: « Omnia enim
vestra sunt, sive Paulus, sive Apollo, sive Cephas,
sive hic mundus, sive vita, sive mors, sive praesentia,
sive futura. Omnia enim vestra sunt, vos autem
Christi, Christus autem Dei [(I Cor. III)] . » Sed tunc
omnia sunt veraciter hominis, si ipse homo sit veraciter
homo. Est enim qui solo nomine sit homo, est
qui reipsa et veritate sit homo.
Audi Salomonem: « Finem, inquit, loquendi omnes
pariter audiamus: Deum time, et mandata ejus
observa: hoc est enim omnis homo [(Eccle. XII)] . »
Quis est autem finis loquendi, nisi ille, de quo dicit
Apostolus: « Finis enim legis ad justitiam Christus
omni credenti? [(Rom. X.)] » Finis quippe legis ad justitiam
Christus est; quia quidquid, sive vetus, sive
nova lex loquitur, ad illum sine dubitatione refertur.
Ad justitiam vero non otiose dicitur, quia divinae legis
sermo justificat, et animam a sordibus mundat,
sicut discipulis Veritas ait: « Jam vos mundi estis
propter sermonem, quem locutus sum vobis [(Joan.
XV)] . » Deum vero timere, est cuncta, quae Deus
prohibet, exsecrando et abominando contemnere.
Mandata illius observare est, omnia, quae praecipit,
operibus exercere.
Ille ergo Deum timet, qui satagit cavere quod prohibet.
Ille mandata ejus observat, qui studet implere
quod imperat. Deum ergo time, et mandata illius
observa: hoc est enim omnis homo. Ac si perspicue
dicat: Qui non studuerit cavere prohibita, qui neglexerit
implere praecepta; quia ratione caret, vocabulum
quidem hominis habet, sed hominis esse non
habet; quia non veraciter utitur virtute nominis,
quo censetur. Ille nimirum se credat veraciter hominem,
qui hominum recognoscit Auctorem: alioquin qui
ignorat, ignorabitur [(I Cor. XIV)] . Quid autem sine
his sit homo, perspicue definit Scriptura, cum dicit:
« Stellae non sunt mundae in conspectu ejus [(Job XXV)] ; »
quanto magis homo putredo, et filius hominis vermis?
Unde et Abraham cum ad summae collocutionis culmen
attollitur, cum divinae familiaritatis gratiam peculiariter
promeretur, hujus humilitatis recordatione
deprimitur, cum dicit: « Loquar ad Dominum
meum, cum sim pulvis, et cinis? [(Gen. XVIII.)] »
Domno ALEXANDRO beatissimo papae, PETRUS peccator
monachus servitutem.