PL 145, col. 523
De sacramentis per improbos administratis (Petrus Damianus), J. P. Migne
Dilectis in Christo civibus Florentinis, PETRUS
peccator monachus fraternae charitatis obsequium.
Super, ut recolitis, dilectissimi, ad vos venientes,
laboriose studuimus inter episcopum vestrum vosque
componere, et amicitiae, quae recissa fuerat,
foedera reformantes, in vos spiritum sequestra pace
conflare. Sed quoniam adjuvandi apud vos praedicti
Sacerdotis intuitu plura protulimus, quae sinistra
scilicet interpretatione perverti, et a turbis valent
vulgaribus vitiari, ne et nos indigna notemur infamia,
et illi, quod absit! mendacii crimen incurrant,
quod ore coram vobis frequenter expressimus, etiam
styli currentis articulo commendamus, ut quod audistis
ore prolatum, videatis etiam apicibus exaratum,
et in verba nostra commentari, vel ab his
discrepare, mendax quisque non audeat, dum in
nobis, et manus scribens, et lingua loquens, indissona
sibimet unitate concordant. Anathematizamus
itaque et irrecuperabiliter condemnamus Simoniacam
haeresim, primam omnium haereseorum ex imis
diaboli visceribus erumpentem, seseque adversus
nascentis Ecclesiae regulam exitialiter extollentem.
Quae nimirum adhuc ex ipso diaboli felle progreditur,
et in perditionis filios pestilentissime derivatur.
Cujus scilicet auctori per Petrum dicitur: In
felle amaritudinis, et in obligatione peccati video te
esse [(Act. VIII)] . Quia vero fel columba non habet,
Spiritus autem sanctus in columbae specie super
Dominum venit [(Matth. III)] , isque amaritudine fellis
intumuit, columbini spiritus capax esse non potuit.
Quapropter omnes hujus nefandae haereseos peste
corruptos, haereticos esse indubitanter asserimus,
eosque damnabiles atque a suis arcendos honoribus,
juxta sacrorum canonum sententias, judicamus.
DE SACRAMENTIS PER IMPROBOS ADMINISTRATIS.
CAPUT PRIMUM. An Ecclesiae Sacramenta per malos conferri possint.
Verumtamen tantam gratiae plenitudinem sanctae
Ecclesiae inesse confidimus, ut in ea procul dubio,
et per malos bona, et per inquinatos munda, et per
exsecrabiles sacramenta conferri posse credamus.
Haec est vere corpus Christi, et juxta Apostolum