PL 145, col. 46

Antilogus contra Judaeos ad Honestum (Petrus Damianus), J. P. Migne

absque illo: qui invenit omnem viam scientiae, et
dedit eam Jacob puero suo, et Israel dilecto suo:
post haec in terris visus est, et cum hominibus conversatus
est [(Baruch. III)] . » Nam si Christus, ut asseris,
Deus non est, ostende mihi ex tuis libris,
quando post datam legem Jacob, Deus in terra visus
sit, et cum hominibus conversatus. Sed cum invenire
non poteris, convictum te in omnibus necesse
est, fatearis.
Sed ne potius meis verbis circumvenire, quam
prophetarum exemplis superare te videar, accedat
etiam Daniel, et testimonium de Christo perhibeat:
« Cum venerit, inquit, Sanctus sanctorum, cessabit
unctio. Dicetis: Nondum venit Sanctus sanctorum,
nondum venit Messias, venturus est autem, ostendite

unctionem [(Dan. VI)] : » si autem, quod verum est,
cessavit vestra unctio (non enim jam habetis templum,
non regem, non sacerdotes), agnoscite venisse
Sanctum sanctorum, de quo per Isaiam dicitur:
« Ego sum Deus vocans ab Oriente avem, et de
terra longinqua virum voluntatis meae: et locutus
sum, et adducam illud, creavi et faciam illud. Audite
me duro corde, qui longe estis a justitia, prope
feci justitiam meam [(Isai. XLVI)] . » Adhuc autem et
patriarcha Jacob accedat in medium: « Non auferetur
sceptrum de Juda, et dux de femoribus ejus,
donec veniat qui mittendus est: et ipse erit exspectatio
gentium [(Gen XLIX)] . »
Si ergo jam per mille annos, et eo amplius sine
rege vixistis, et sub pedibus gentium jacuistis, unde

nunc exspectationem gentium exspectatis? Ex eo
enim tempore, quo dixistis ad Pilatum, clamantes:
« Non habemus regem, nisi Caesarem [(Joan.
XIX)] ; » regem non habuistis: et qui Regem regum
audire noluistis, regnum simul cum patria perdidistis.
Quod bene Moyses praeviderat, cum dicebat:
« Prophetam vobis suscitabit Dominus de fratribus
vestris: omnis anima, quae non audierit prophetam
illum exterminabitur de populo suo [(Deut. XVIII)] . »
Et iterum idem Moyses dicit: « Dabit enim tibi
Dominus cor pavidum, et deficientes oculos, et animam
moerore consumptam, et erit vita tua pendens
ante te: timebis nocte, ac die, et non credes vitae
tuae [(Ibid.)] . » Quando autem fuit vita tua pendens 29
ante te, nisi tunc cum moventes caput ante

crucem dicebatis: « Alios salvos fecit, seipsum non
potest salvum facere? [(Matth. XVII.)] Si Filius Dei
est, descendat nunc de cruce, et credimus ei [(Marc.
LXV)] . » Quod manifestissime per os David ipse Dei
Filius loquitur, dicens: « Omnes, qui videbant me,
aspernabantur me [(Luc. XXIII)] ; locuti sunt labiis,
et moverunt caput. Speravit in Domino, eripiat
eum, salvum faciat eum, quoniam vult eum [(Psal.
XXI)] . » In quo etiam psalmo fixuras clavorum in
manibus suis et pedibus luce clarius ostendit, dicens:
« Foderunt manus meas et pedes meos:
dinumeraverunt omnia ossa mea [(Ibid.)] . » Si nescis,
ille erat bos tuus, Judaee, qui tunc in ara crucis
coram te immolabatur, sed exigentibus tuis meritis,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.