PL 145, col. 47

Antilogus contra Judaeos ad Honestum (Petrus Damianus), J. P. Migne

a te necdum comeditur. De quo Moyses adversum
te in Deuteronomio loquitur, dicens: « Bos, inquit,
tuus immoletur coram te, et non comedas ex eo [(Deut. XXVIII)] .
» Ille erat asinus, de quo iterum
dicit: « Asinus tuus rapiatur in conspectu tuo, et
non reddatur tibi [(Ibid.)] . » Jure quippe Redemptor
noster per figuram asinus dicitur, qui ad suscipienda
nostrae pravitatis onera, quodammodo terga supposuit;
quia sicut per prophetam dicitur: « Peccata
nostra ipse portavit [(Isai. LIII)] . » Ubi adhuc apte
subjungitur: « Oves, inquit, tuae dentur inimicis tuis:
et non sit qui te adjuvet [(Ibid.)] . »
Quae autem sint oves a quibus adjuvari synagoga
debuerat, manifeste declaratur, cum subditur:
« Filii tui et filiae tuae tradantur alteri populo, videntibus

oculis tuis, et deficientibus ad conspectum
eorum tota die, et non sit fortitudo in manu tua. »
Sancti enim apostoli, qui oves per innocentiam dicuntur,
Israeliticae gentis filii sunt, quia ex eorum
progenie originem ducunt. Qui videlicet alteri populo
tunc traduntur, cum Judaeis persequentibus
dicunt: « Vobis oportebat primum loqui verbum
Dei; sed quia repellitis, illud, et indignos vos judicatis
aeternae vitae, ecce convertimur ad gentes. Vos
autem haec videntes non vidistis, et audientes non
intellexistis [(Act. XIII)] . » Quod bene idem Moyses
usque hodie vobis improperat, dicens: « Non dedit
vobis Dominus cor intelligens et oculos videntes, et
aures quae possent audire usque in praesentem diem [(Deut. XXVIII)] .
» Idipsum etiam imprecatur adversum

vos dicens: « Percutiat te Deus amentia, et
caecitate, ac furore mentis: et palpes in meridie,
sicut palpare solet caecus in tenebris, et non dirigas
vias tuas [(Ibid.)] . » Et Isaias: « Audite, inquit, audientes,
et nolite intelligere: et videte visionem,
et nolite cognoscere. Excaeca cor populi hujus, et
aures ejus aggrava, et oculos ejus claude; ne forte
videat oculis, et auribus suis audiat, et corde suo
intelligat: et convertatur, et sanem eum [(Isai. VI)] . »
Vis adhuc aliud Isaiae testimonium de Christo?
« Ego, inquit, suscitavi eum ad justitiam, et omnes
vias ejus dirigam: ipse aedificabit civitatem meam,
et captivitatem meam dimittet, non in pretio, neque
in muneribus, dicit Dominus exercituum. Haec dicit
Dominus: Labor Aegypti, negotiatio Aethiopiae,

et Sabaim; viri sublimes ad te transibunt, et tui
erunt, et post te ambulabunt; vincti manicis
pergent, et te adorabunt, teque deprecabuntur.
Tantum in te est Deus, et non est absque te Deus. 30
Vere tu es Deus absconditus, Deus Israel Salvator [(Isai. XLV)] .
» Loquere, Judaee, responde, quis
est ille, qui dicit: « Ego suscitavi eum ad justitiam? »
Sed si nescis, perge, flecte oculos ad finem prioris
sententiae, et vide, quia dicit, « Dominus Deus exercituum. »
Sed jam si nosti, quia Deus loquitur: considera
etiam cui loquitur. Descende igitur ad finem sequentis
lineae et vide, quod dicitur: « Tantum in te est
Deus, et non est absque te Deus. Vere tu es Deus

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.