PL 145, col. 49

Antilogus contra Judaeos ad Honestum (Petrus Damianus), J. P. Migne

splendor justus ejus, et Salvator ejus, ut lampas
accendatur [(Isai. LXII)] . » De eodem Christi adventu,
et Habacuc testimonium perhibet, dicens: « Et
respondit Dominus, et dixit ad me: Scribe visum
in buxu aperte, ut assequatur, qui legit ea; quia
adhuc visio ad tempus; et orietur in fine, et non in
vacuum; si tardaverit, sustine eum, quia veniens
veniet, et non morabitur [(Habac. II)] . » Ad perhibendum
adhuc testimonium Christo propheta quoque
Abdias accedat: « Quo modo enim, inquit, bibistis
super montem sanctum meum, bibent omnes jugiter;
et bibent et absorbebunt, et erunt, quasi non sint;
et in monte Sion erit salvatio, et erit sanctus; et
possidebit domus Jacob eos, qui se possederant: et
erit domus Jacob ignis, et domus Joseph flamma, et

domus Esau stipula ( Abdias ). » Quid enim per domum
Jacob, et Joseph, nisi Ecclesia Christi? Quid
per domum Esau debet intelligi, nisi infidelium populi?
Domus ergo Jacob, et Joseph ignis facta est;
quia sancta Ecclesia igne sancti Spiritus inflammata,
ad amorem Dei frigida dudum carnalium corda succendit:
et sic a concupiscentia praesentis saeculi ad
desiderium Creatoris domum Esau velut stipulam
concremavit. De quo videlicet igne in nostro Evangelio
Veritas dicit: « Ignem veni mittere in terram,
et quid volo, nisi ut ardeat? » [(Luc. XII.)]
CAPUT II. De Christo, qui est lapis angularis.
Dic mihi hoc etiam, o Judaee, quis est iste lapis,
quem Dominus pollicetur se positurum in fundamento

Sion? Unde Isaias ait: « Ecce ego mittam in fundamento
Sion lapidem probatum, angularem, pretiosum,
in fundamento fundatum [(Isai. XXVIII)] . » Quis
est, inquam, iste lapis, nisi ille, de quo David canit:
« Lapidem, quem reprobaverunt aedificantes, hic
factus est in caput anguli? [(Psal. CXVII.)] » Quod si
lapideum cor tuum lapidem materialem ab Isaia
dictum existimat, audi quod sequitur: « Super quem
qui ceciderit, confringetur: super quem vero ceciderit,
conteret eum. » Lapidem enim, qui in fundamento
parietis ponitur, non posse super aliquem
cadere, liquido comprobatur. Hic est utique lapis
ille, quem Daniel vidit abscissum de monte sine
manibus [(Dan. II)] ; Christus videlicet sine opere

complectentium, de incorrupta virgine procreatus.
Audi adhuc testimonium, quod idem Isaias de Christo
profert, dicens: « Egredietur, inquit, virga de radice
Jesse, et flos de radice ejus ascendet, et requiescet
super eum spiritus Domini, spiritus sapientiae et
intellectus, spiritus consilii et fortitudinis, spiritus
scientiae et pietatis, et replebit eum spiritus
timoris Domini [(Isai. XI)] . » Jam quid apertius
eo, quod de Christo David canit in psalmo? « Dominus
dixit ad me: Filius meus es tu, ego hodie genui te; 32
postula a me, et dabo tibi gentes haereditatem
tuam, et possessionem tuam terminos terrae [(Psal.
II)] . » Nunquid ipse David Dei Filius dici potuit, aut
super solum Israelitici populi solium constitutus,
omnia terrarum regna possedit? Quia ergo David

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.