PL 145, col. 50

Antilogus contra Judaeos ad Honestum (Petrus Damianus), J. P. Migne

mortali videlicet regi haec prophetia convenire posse
non cernitur, consequens est ut de Christo Dei
Filio indubitanter dicta credatur. De quo, videlicet
aeterno David, Isaias ait: « Feriam vobiscum pactum
sempiternum, misericordias David fidelis. Ecce
testem populi dedi eum, ducem, ac praeceptorem
gentibus. Ecce gentem, quam nesciebas, vocabis;
et gentes, quae non cognoverunt te, ad te current.
Propter Dominum Deum tuum, et sanctum Israel,
quia glorificavit te [(Isai LV)] . » Nunquid non jam
David ex hac luce migraverat, cum haec propheta
dicebat? Quomodo igitur de eo diceretur, quia vocaturus
esset gentes, et ad eum gentes concurrerent, qui
jam exutus corpore cum mortalibus non maneret?
Si igitur hoc propheticae promissionis oraculum

nequaquam de eo, qui jam obierat, David dici potuisse
cognoscitur, restat ut de eo, qui necdum
venerat, prolata fuisse credatur.
Rursum etiam de reprobatione Judaeorum, et
vocatione gentium manifestissimam per Zachariam
Dominus protulit sententiam, dicens: « Non est
mihi voluntas in vobis, dicit Dominus exercituum, et
munus non suscipiam de manu vestra. Ab ortu enim
solis usque ad occasum magnum est nomen meum
in gentibus, et in omni loco sacrificatur et offertur
nomini meo oblatio munda; quia magnum est nomen
meum in gentibus, dicit Dominus exercituum [(Malach. I)] .
» Et paulo post: « Et in die illa dicit
Dominus exercituum, disperdam nomina idolorum
de terra, et non memorabuntur ultra, et spiritum

pseudoprophetarum, et spiritum immundum auferam
de terra [(Ibid.)] . » Dic etiam, Judaee, de quo intelligis,
dictum fuisse, quod legis: « Deus, judicium
tuum regi da, et justitiam tuam filio regis? [(Psal.
LXXI.)] » Quis est iste rex regis filii pater? Nunquid
David Salomonis? Sed lege per ordinem psalmum,
et vide quid sequitur: « Et permanebit cum sole,
et ante lunam in saeculum saeculi. » Nunquid Salomon
permanere in saeculum saeculi dici veraciter
potuit, qui vix per quadraginta annorum curriculum
regni gubernacula tenuit?
Lege adhuc, et continua totum psalmum, et considera
quomodo a Salomone reperiatur alienus,
maxime illic ubi dicitur: « Ex usuris et iniquitate
liberabit animas eorum [(Ibid.)] . » Nam quomodo Salomon

ex iniquitate liberare animas potuit, quia ex
justitia, quam primitus cepit, idem ipse ad iniquitatem
postmodum declinavit? Illud etiam cui convenit,
nisi soli Deo, quod dicitur: « Sit nomen ejus
benedictum in saecula? » Sequitur adhuc psalmus,
et dicit: « Et benedicentur in eo omnes tribus terrae,
omnes gentes magnificabunt eum. » Hoc idem
jam olim Deus promiserat Abrahae, dicens: « In
semine tuo benedicentur omnes gentes [(Gen. XXVI)] . »
Et alibi ad David: « Juravit Dominus David veritatem,
et non frustrabitur eam. De fructu ventris
tui ponam super sedem tuam [(Psal. CXXXI)] . » 33
Et in libro Regum secundo legitur: « Haec autem
sunt verba novissima, quae dixit David filius Isai:

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.