PL 145, col. 51
Antilogus contra Judaeos ad Honestum (Petrus Damianus), J. P. Migne
dixit vir cui constitutum est de Christo Jacob [(II
Reg. XXIII)] . » In libro Paralipomenon: « Et factum
est, inquit, verbum Domini David ad Nathan prophetam,
dicens: Vade, et dic servo meo David: Haec
dicit Dominus: Annuntio tibi, quod aedificaturus sit
domum tibi Dominus. Cumque impleveris dies tuos,
ut vadas ad patres tuos, suscitabo semen tuum post
te, quod erit de filiis tuis, et stabiliam regnum ejus;
ipse aedificabit mihi domum, et firmabo solium ejus
usque in sempiternum. Ego ero ei in patrem, et ipse
erit mihi in filium, et misericordiam meam non auferam
ab eo, sicut abstuli ab eo, qui ante te fuit, et
statuam eum in domo mea, et in regno meo usque
in sempiternum, et thronus ejus erit firmissimus in
perpetuum [(I Par. XVII)] . »
CAPUT III. Refutantur Judaeorum errores.
Quis autem ita desipiat, quis ita insaniat, ut haec
omnia credat in Salomone fuisse completa? Nam
qualiter in Salomone intelligendum est, quod dicitur:
« Postquam dormieris cum patribus tuis, suscitabo
semen tuum post te, quod erit de filiis tuis, et
stabiliam regnum ejus [(II Reg. VII)] . » Qualiter, inquam,
dici hoc de Salomone potuit, qui non post
mortem David natus est, vel regnare coepit, sed adhuc
patre vivente regnavit? Quid est ergo quod dicitur:

semen tuum post te; » nisi quod Christus est
in hac promissione signatus, qui non ante mortem
David, sed longe post ejus obitum fuerat suscitandus?
Qui videlicet aedificaret domum Domino de parietibus
non manufactis, sed de lapidibus vivis, et pretiosis,
hoc est, sanctis et justis. Illud quoque quod
subditur: « Fidelis erit domus ejus, et regnum ejus
usque in sempiternum coram me [(Ibid.)] . » Quis de
Salomone dictum intelligat, cum domum ejus alienigenis
mulieribus plenam fuisse legat? Quo enim pacto
domus Salomonis Deo fidelis exstitit, quae gentilibus
mulieribus, et colentibus idola plena fuit? Ipse etiam
ab eis seductus in idololatriam corruit, et bonus initio,
proh dolor! malos exitus habuit. Aut quomodo
thronus ejus firmissimus in perpetuum jure dicitur,
dum constet quia de Salomonis semine rex nusquam
hodie reperitur?
Necesse est ergo, Judaee, ut cuncta haec, quae Salomoni
vides nequaquam posse congruere, Christo
fatearis per omnia convenire. De quo etiam Zacharias
testatur, dicens: « Haec dicit Dominus Deus
exercituum: Ecce vir oriens nomen ejus, et subter
eum orietur, et aedificabitur templum Domino: ipse
exstruet templum, et ipse portabit gloriam, et sedebit,
et dominabitur super solium suum, et erit sacerdos
super solio suo [(Zach. VI)] . » Et iterum:
« Ecce, inquit, ego adducam servum meum Orientem,
quia ecce lapis, quem dedi coram Jesu [(Zach.
III)] . » Super lapidem unum septem oculi sunt, quibus
videlicet oculis septem sancti Spiritus dona signantur.
Quod 34 si necdum te omnia haec prophetarum
exempla convincunt, interroga adhuc octogesimum