PL 145, col. 52
Antilogus contra Judaeos ad Honestum (Petrus Damianus), J. P. Migne
psalmum, et considera manifestum Domini ad
David de Christo promissum: « Juravi inquit, David
servo meo, usque in aeternum praeparabo semen
tuum; et aedificabo in saeculum saeculi sedem tuam [(Psal. LXXXVIII)] .
» Et paulo post: « Ponam, inquit,
in mari manum ejus, et in fluminibus dexteram ejus.
Ipse invocabit me, Pater meus es tu, Deus meus, et
susceptor salutis meae; et ego primogenitum ponam
illum et excelsum prae regibus terrae; in aeternum
servabo illi misericordiam meam, et testamentum
meum fidele ipsi; et ponam in saeculum semen ejus;
et thronum ejus sicut dies coeli. » Et iterum:
« Semel juravi in sancto meo si David mentiar, semen
ejus in aeternum manebit, et thronus ejus sicut
sol in conspectu meo, et sicut luna perfecta in aeternum,
et testis in coelo fidelis. »
Has igitur omnes promissiones ad David factas
subtiliter inspice, et vel regem de David progenie in
ejus solio praecedentem ostende, vel omnia de Christo
praedicta, et in ipso completa necessario confitere.
Perge adhuc, et discute alium psalmum. Quis
enim est ille, de quo dicitur: « Mater Sion dicet:
Homo, et homo factus est in ea, et ipse fundavit
eam Altissimus? [(Psal. LXXXVIII.)] » Quis est iste
Altissimus, qui et homo dicitur, et altissimus?
Scrutare, inspice, revolve, si placet, omnes sacri
eloquii paginas, et perpende, quia Altissimus ubique
de Deo dicitur, nusquam dictum de simplici homine
reperitur. Restat ergo ut cum Altissimus, et
homo simul jungatur; Deus, et homo una persona
dictus intelligatur, de quo mirabiliter dicitur, quia
is, qui natus est in ea, hoc est in Sion, ipse fundavit
eam. Necesse est quippe prius civitatem fundari,
et sic postmodum in ea hominem nasci. Sed quis
valet prius urbem construere, et in ea postmodum
de ventre matris exire? Quis, inquam, nisi Redemptor
noster, qui in his quae fecit, dignatus est fieri?
Quid ad haec, Judaee, jam tentabis objicere? Qua
inverecundae mentis audacia tam claris, tam apertis,
tam divinis poteris assertionibus obviare? Esto,
quod blasphemantes dicitis, Christum de se potuisse
mendacia fingere; nunquid, et antequam nasceretur,
si Deus non esset, per aliorum ora semetipsum
valuit prophetare? Illud etiam qualiter intelligas,
audire delectat: « Eructavit cor meum verbum
bonum, dico ego opera mea regi [(Psal. XLIV)] . » Quis
est ille rex, cui Deus opera sua dicat. Dicis mihi
fortasse: David; sed lege sextum psalmum per ordinem,
et sensus intellige veritatem: descende paululum
inferius, et interroga non me, sed ipsum Dominum,
quis sit rex, cui ipse opera sua dicat. Audi
quid praedicto regi Deus ipse loquatur: « Sedes, inquit,
tua, Deus, in saeculum saeculi; virga directionis,
virga regni tui [(Ibid.)] . » Si igitur Deus est ipse, qui
loquitur, Deus, ad quem sermo dirigitur; consequens
est, ut non temporalis ille David, sed coaeternus
Patri Filius, qui vere est manu fortis, intelligatur.
Illud etiam quod similiter interpretaris in David
silentio praetereundum esse non arbitror: « Dixit