PL 145, col. 527

De sacramentis per improbos administratis (Petrus Damianus), J. P. Migne

ut ostenderet de qua benedictione diceret, protinus
addit: « Pauperes ejus saturabo panibus [(Psal. CVI)] . »
Et alibi: « Benedixit eis, et multiplicati sunt nimis. »
Ubi patenter ostenditur quia benedixit, hoc est,
multiplicavit. Cui simile est quod filii Joseph dixerunt
ad Josue: « Quare dedisti mihi possessionem sortis,
et funiculi unius; cum sim tantae multitudinis, et benedixit
mihi Dominus? [(Jos. XVII.)] » Benedictio igitur
aliquando multitudinem, aliquando significat ubertatem.
At contra, contemnenti mandata cuilibet reprobo
per Moysen dicitur: « Maledictum horreum
tuum, et maledictae reliquiae tuae; maledictus fructus
ventris tui, et fructus terrae tuae [(Deut. XXXVIII)] ; »
unde paulo post: « Mittet Dominus super te famem
et esuriem [(Ibid.)] . » Quamobrem et in hoc Malachiae

testimonio, ut non intelligamus maledictionis vel
anathematis jaculum intorqueri, sed famis et inopiae
supplicium intentari, praemittit, dicens: « Si nolueritis,
inquit, ponere super cor ut detis gloriam nomini
meo, mittam in vos egestatem; » moxque subjungitur:
« Et maledicam benedictionibus vestris [(Malach. II)] .
» Cum ergo egestatem praemittit, quid
maledictionibus intelligi velit, luce clarius innotescit.
Ac si dicat: Si contempseritis praecepta mea, in
vestris cordibus ponentes, quod praecipue pertimescitis,
sub egestatis vos et inopiae faciam penuria
suspirare; ut ipsa vos terrae vestrae sterilitas feriat,
dum in proferendis bonorum operum frugibus vitium
vos sterilitatis accusat: et inopia vos cruciet corporum,
qui videlicet alimenta negligitis animarum. Et,

ut hoc ejusdem prophetae verbis adhuc clarius approbemus,
longe postmodum dicit: « Gens tota
inferte omnem decimam in horreum meum, et sit
cibus in domo mea: et probate me super hoc, dicit
Dominus, si non aperuero vobis cataractas coeli, et
effudero vobis benedictionem usque ad abundantiam [(Malach. III)] .
» Porro si maledictionem anathematis
illic Dominus voluisset intelligi, non diceret: « Maledicam
benedictionibus vestris; » sed potius: Maledicam
vobis, qui scilicet benedicere non merentes
audetis.
Et ut quod dicimus etiam ex Evangelio 538 manifestissime
comprobemus, nil aliud ficulneae dixisse
Dominus legitur, nisi hoc solum: « Jam non amplius
in aeternum quisquam fructum ex te manducet
[(Matth. XXI)] .
» Quae nimirum verba Petrus maledictionem
appellavit, cum ei postmodum dixit: « Rabbi,
ecce ficulnea cui maledixisti aruit [(Marc. XI)] . »
Talis enim maledictio primo homini data est, cui
dictum est: « Maledicta terra in opere tuo, quae spinas
et tribulos germinabit tibi [(Gen. XXXI)] . » Sed
et ista sterilitatis maledictio benedictionem ubertatis
excludit, sicut in Pharaonis somnio vaccae vaccas,
et spicae devorant spicas [(Gen. XLI)] .
CAPUT III. Quod qui sacerdotes lacerant, sacramenta blasphemant.
Sicut ergo hic praecepta servantibus non aliam
quam benedictionem promittit abundantiae; ita illic

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.