PL 145, col. 528

De sacramentis per improbos administratis (Petrus Damianus), J. P. Migne

non servantibus e contrario maledictionem minatur
inopiae: alioquin vero quo pacto Deus omnipotens
sacerdotali malediceret benedictioni, quam virtus
sui consecrat nominis? Cum enim, sicut superius
dictum est, super quem nomen Domini invocatur,
indubitanter ab ipso Domino benedicitur, quomodo
consequens est ut eam benedictionem Dominus maledicat,
per quam ipse hominem per invocationem
sui nominis benedicit? Hinc est quod auctoritas
canonum [(Can. apost. 46, et dist. 32, cap. Praeter,
paragr. Sciendum sententialiter )] etiam a pestilentioribus
haereticis baptizatos prohibet iterum baptizari;
ne videlicet nomen Dei, quod invocatum est super
illos, videatur annullari, vel in irritum duci. Quisquis
praeterea dum sacerdotes quoslibet obtrectationibus

lacerat, eorum nihilominus et sacramenta
blasphemat. Quid etiam beatus Judas apostolus de
blasphemantibus in Epistola sua loquatur, attendat:
Nam cum praemisisset de quibusdam qui dominationem
spernunt, majestatem autem blasphemant,
praesto subintulit: « Cum Michael, inquit, archangelus,
cum diabolo disputans, altercaretur de Moysi
corpore, non est ausus judicium inferre blasphemiae,
sed dixit: Imperet tibi Dominus [(Jud. I)] . » Si ergo
summus angelus in diabolum blasphemiae judicium
non praesumpsit inferre: quomodo non pavescit
homo sacramenta, quae virtute sancti Spiritus plena
sunt, irridere? Nam cum Veritas dicat: « Qui peccat
in Spiritum sanctum, non remittetur ei, neque
hic, nec in futuro [(Matth. XII)] ; » timendum valde est

ne illum ab eis constet offendi, sine quo peccatorum
offensio nequeat relaxari.
Sed cur de sola sacerdotum sive sacramentorum
obtrectatione conquerimus, cum ab eis omnia pene
dilacerari, omnia conspui, omnia dicantur irrisione
publica subsanuari? Non est, inquiunt, papa, non
rex, non archiepiscopus, neque sacerdos. Unde factum
est, sicut dicitur, ut mille circiter homines his
nugis naeniisque decepti, sine sacramento Dominici
corporis et sanguinis ex hoc mundo recesserint.
Opinantur enim per hujus temporis sacerdotes nullam
in sacramentis posse fieri veritatem; sed et
quamplures reperiuntur Ecclesiae quas non modo
suis ingressibus indignas ducunt, sed nec salutationis
quidem obsequio idoneas arbitrantur. 539 Nam et

salutare despiciunt, quas utique dedicatas ab indignis
nescio quibus episcopis suspicantur. Enimvero,
ut Lucas narrat, ait Paulus: « Caesarem appello [(Act. XXV)] .
» Cui Festus: « Caesarem, inquit, appellasti,
ad Caesarem ibis [(II Cor. XII)] . » Estne sceleratior
papa quam Nero? Credimus monachos istos
sanctiores esse quam Paulum? Cur ergo Paulus, qui
tertii coeli tribunal ante conscenderat, Neroniano
conspectui non sit dedignatus assistere; quis est
monachus qui, pro suae sanctitatis arrogantia, sedis
apostolicae debeat judicium reprobare? ubi scilicet
non hominis meritum, sed ecclesiasticae dignitatis
attenditur institutum. Ipsi quippe in angiportuum
angulis judicant, et synodalia jura detrectant, dijudicant

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.