PL 145, col. 55

Antilogus contra Judaeos ad Honestum (Petrus Damianus), J. P. Migne

ad Christum ducem hebdomadas septem, 37
et muri in angustia temporum: et post hebdomadas
sexaginta occidetur Christus: et non erit ejus
populus, qui eum negaturus est [(Dan. IX)] . » Quid
apertius, quid expressius de morte Christi dici potest
eo, quod dicitur, « occidetur Christus » ? Non hic mystica
latet figura, non occulta sententia, sed aperta potius,
licet de futuris jam nunc narratur historia. Cui etiam
Danieli Gabriel angelus paulo superius iterum dicit:
« Tu autem animadverte sermonem, et intellige
visionem: septuaginta hebdomadae abbreviatae sunt
super populum tuum, et super urbem sanctam tuam:
ut consumetur praevaricatio, et finem accipiat peccatum,
et deleatur iniquitas, et adducatur justitia
sempiterna, et impleatur visio, et prophetia, et

ungatur Sanctus sanctorum [(Ibid.)] . » Quod si de
praefinito temporum numero dubitas, lege Tertullianum,
et manifeste reperies quadringentos nonaginta
annos fuisse a primo anno Darii regis Persarum
usque ad excidium Hierusalem, quod factum est per
Vespasianum Romani imperii principem. Septingentae
autem hebdomadae quadringentos nonaginta annos
absque ulla dubietate perficiunt. Dicitis autem
necdum venisse Christum, et adhuc eum vos exspectare
venturum. Sed quis ambigat hunc annorum
numerum a tempore Danielis esse transactum? cum
jam mille quadraginta annos huic summae superadditos
esse non ignorem?
Impudentissimum ergo est, post tam longum
tempus, prophetico numero superadditum, futurum

adhuc asserere Salvatoris adventum. Nam ipso tempore,
quo Dominus agebat inter homines, poterat
forsitan malitia Judaeorum veritati contradicere, approbans
se de expleto tanti temporis spatio dubitare.
Nunc autem cum supra praefatum numerum tam
multiplicia annorum curricula supercreverint, quis
jam de praefixo numero se dicat ambigere cum superaddita
tot temporum spatia vix valeat supputare?
Rursus de passione Christi, et morte ejus Isaias
apertissime loquitur, dicens: « Domine, quis credidit
auditui nostro, et brachium Domini cui revelatum
est? Et ascendit sicut virgultum coram eo, et sicut
radix de terra sitienti: et non est species ei, neque
decor; et vidimus eum, et non erat aspectus, et desideravimus

eum despectum, et novissimum virorum,
virum dolorum, et scientem infirmitatem, et
quasi absconditus est vultus ejus, et despectus; unde
nec reputavimus eum. Vere languores nostros ipse
tulit, et dolores nostros ipse portavit: et nos putavimus
eum quasi leprosum, et percussum a Deo, et
humiliatum; ipse autem vulneratus est propter iniquitates
nostras, attritus est propter scelera nostra;
disciplina pacis nostrae super eum, et livore ejus
sanati sumus. Omnes nos quasi oves erravimus:
unusquisque in viam suam declinavit; et Dominus
posuit in eo iniquitatem omnium nostrum. Oblatus
est, quia ipse voluit, et non aperuit os suum: sicut
ovis ad occisionem ducetur, et quasi agnus coram

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.