PL 145, col. 56
Antilogus contra Judaeos ad Honestum (Petrus Damianus), J. P. Migne
tondente se obmutescet, et non aperiet os suum,
de angustia et de judicio sublatus est. Generationem
ejus quis enarrabit? Quia abscissus est de terra
viventium: 38 propter scelus populi mei percussi
eum. Et dabit impios pro sepultura, et divitem pro
morte sua, eo quod iniquitatem non fecerit, nec
dolus fuerit in ore ejus, et Dominus voluit eum conterere
in infirmitate. Si posuerit pro peccato animam
suam, videbit semen longaevum; et voluntas Domini
in manu ejus dirigetur, pro eo quod tradidit in morte
animam suam, et cum sceleratis deputatus est; et
ipse peccata multorum tulit, et pro transgressoribus
rogavit, ut non perirent. »
Vis adhuc audire alia atque alia de morte Christi
lucidissima testimonia, et absque ulla prorsus obscuritate
prolata? Audi itaque quid Salomon de Judaeis
contra Christum machinantibus, et de ejus nece
tractantibus, asserat: « Dixerunt, inquit, impii
apud semetipsos: Venite, circumveniamus justum,
quoniam inutilis est nobis, et contrarius est operibus
nostris, et improperat nobis peccata legis, et
diffamat in nos peccata disciplinae nostrae. Promittit
se scientiam Dei habere, et Filium Dei se nominat.
Factus est nobis in traductionem cogitationum animarum
nostrarum. Gravis est nobis etiam ad videndum,
quoniam dissimilis est aliis vita illius, et immutatae
sunt viae ejus. Tanquam nugaces aestimati
sumus ab illo, et abstinet se a viis nostris tanquam
ab immunditiis, et praefert novissima justorum,
et gloriatur patrem se Deum habere. Videamus ergo
si sermones illius veri sunt, et tentemus quae ventura
sunt illi, et sciemus quae erunt novissima illius.
Si enim est verus Dei Filius, suscipiet illum, et liberabit
eum de manu contrariorum. Contumelia et
tormento interrogemus illum, ut sciamus reverentiam
ejus. Morte turpissima condemnemus illum;
erit enim respectus ex sermonibus illius. Haec cogitaverunt,
et erraverunt: excaecavit enim illos malitia
eorum, et nescierunt sacramentum Dei, et neque
speraverunt mercedem justitiae, nec judicaverunt
honorem animarum suarum [(Sap. II)] . » Et Hieremias:
« Spiritus, inquit, oris nostri Christus Dominus
captus est in peccatis nostris: cui diximus: In
umbra tua vivemus in gentibus [(Thren. IV)] . » Et per
beatum Job ipse Dominus in passione positus conqueritur,
dicens: « Rugae meae testimonium dicunt
contra me, et suscitatur falsiloquus adversum faciem
meam contradicens mihi. Colligit etiam furorem
suum in me, et comminans mihi, infremuit contra
me dentibus suis: hostis meus terribilibus oculis
me intuitus est. Aperuerunt super me ora sua, exprobrantes
percusserunt maxillam meam, satiati
sunt poenis meis. Conclusit me Deus apud iniquum,
et manibus impiorum me tradidit. Circumdedit me
lanceis suis, et convulneravit lumbos meos; non pepercit,
et effudit in terram viscera mea [(Job XVI)] . »
Quae videlicet omnia a beato Job prorsus extranea,
in Christo reperiuntur luce clarius fuisse completa.