PL 145, col. 59

Dialogus inter Judaeum et Christianum ad Honestum (Petrus Damianus), J. P. Migne

postquam hostia singularis illuxit, multiplex
umbra, quae praecedebat, evanuit. Quis enim nesciat
eadem sacrificia potius ad hoc inobedienti populo,
ne cum idolis fornicaretur, imposita, quam Deo, tanquam
ipse desideraret, oblata?
Quaestio 5. Si Christus non venit legem solvere,
sed implere, cur Christianus azymam quam lex praecipit,
non observat?
Responsio. Idcirco a Christianis visibitis illa, et
corporalis 43 azyma floccipenditur, quoniam expurgato
veteris vitae fermento, nova conspersio spiritualiter
adimpletur. Tunc enim erat legis Scriptura
praeceptum, nunc est testimonium: et postquam id
quod significabatur, advenit; hoc quod significabat,
interiit.
Quaestio 6. Si Christus legem venit implere, cur
Christianus paschalis agni sanguine Pascha non
celebrat, cum hoc tantopere lex ipsa decernat?
Responsio. Hic id ipsum respondendum, quod jam
superius dictum est; quia postquam verus ille Agnus
qui significabatur, advenisse cognoscitur; ille, qui
significabat, superfluus judicatur. Cujus utique sanguinis
non jam ligneas, sive lapideas fores inungimus,
sed interioris potius hominis viscera consignamus.
Quaestio 7. Si non solvit legem Christus, cur lege
mandatam non celebrat neomeniam Christianus?
Responsio. Propter hoc etiam Christianus celebrare
contemnit, quoniam id totum, propter quod olim
celebratum est, Christus implevit. Novae quippe lunae

solemnitas novam designat in homine fieri creaturam,
de qua dicit Apostolus: « Si qua igitur in Christo
nova creatura, vetera transierunt: et ecce facta
sunt omnia nova [(II Cor. V)] . »
Quaestio 8. Si Christus non venit legem solvere,
cur Christianus illa ablutionum baptismata, quae lex
praecipit, non observat?
Responsio. Ideo haec Christianae non merentur observantiae
cultum, quia tunc umbrae fuerunt futurorum,
quorum nunc perspicuum possidemus effectum.
Consepulti enim sumus Christo per baptismum in
morte [(Rom. VI)] ; ut quomodo surrexit Christus a
mortuis per gloriam Patris, sic et nos in novitate
vitae ambulemus.
Quaestio 9. Si lex a Christo impleta est, non soluta,

quid rationis objicitur, ut a Christianis Scenopegiae
solemnitas non colatur?
Responsio. Tabernaculum Dei societas est populi
Christiani, et quoniam illud tabernaculum sanctam
praefigurabat Ecclesiam, contemnitur signum, postquam
venit, quod fuerat praesignatum. Nec enim diceretur
tabernaculum testimonii, nisi attestaretur alicui,
quae declaranda erant suo tempore veritatis. Quod
itaque tunc agebatur praecepto figuratum, nunc
praesentialiter cernitur testimonio revelatum: et
cum jam id, quod figurabatur, aspicitur; quod figurabat,
superfluum per omnia judicatur.
Quaestio 10. Si Christus legem solvere noluit, sed
implere, quare Christianus septimum remissionis

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.