PL 145, col. 60

Dialogus inter Judaeum et Christianum ad Honestum (Petrus Damianus), J. P. Migne

annum vel etiam veritas, ac sapientia Dei, quae cum
doceat angelos in coelo, homines etiam docere venit
in terra: quod prius jusserat carnaliter sub aenigmatis
umbra servari, postmodum discipulis suis spiritualiter
mandavit intelligi.
Responsio. Sic enim dies septimus feriatus esse
praecipitur, ut aeterna per eum requies designetur.
Sic et in anno septimo, sic et in Jubilaeo, qui per
annorum circulum septenario numero septies replicato,
et monade superaddita in quinquagenarium
ducitur, secura quies perpetuae beatitudinis intimatur.
Incipiente quippe Jubilaeo, tubis canitur, omnesque
ad possessiones proprias revertuntur; quia sicut
dicit Apostolus: « Ipse Dominus in jussu, et in voce
archangeli, et in tuba Dei descendet de coelo; canet

enim tuba, et mortui resurgent incorrupti. » 44 Ad
possessiones autem suas unumquemque redire, est
corpora sua protinus incorrupta recipere. Tunc revertetur
Adam ad antiquam carnis suae terram, in qua
primitus habitaverat: tunc Noe, Abraham, Moysi,
cunctisque propria possessio redditur, dum corpus
illis incorruptibile reformatur. Redemptor itaque
noster, qui discipulis aperuit sensum, ut intelligerent
mysteria Scripturarum, noluit Jubilaeum, noluit septimum
remissionis annum, vel caeteras legalis ritus
caeremonias carnaliter observari.
Postquam haec omnia spiritualiter fecit intelligi, tunc
enim mandata legalia veraciter adimplentur, cum
juxta spiritualem intelligentiam ad quam instituta
sunt, fiunt. Nam tunc erant vacua, umbra scilicet et

imago rei, non ipsa res, cum carnaliter servabantur.
Vis audire quomodo erant vacua et vana, et non veritas
ipsa, sed veritatis exempla? audi quid in
Exodo Dominus ad Moysen dicat: « Eruntque vectes
ex utroque latere altaris ad portandum: non solidum,
sed inane, et vacuum facies illud, sicut tibi in
monte monstratum est [(Exod. XXVII)] . » Quod ergo
Moyses vidit in monte, sancta Ecclesia est, ipsa rei
veritas est. Tabernaculum autem illud in deserto
constructum, umbra, et imago ejusdem Ecclesiae est,
ad cujus exemplum factum est. Est scilicet homo, ad
cujus imaginem fit sigillum, sed in comparatione vicaria,
homo quidem res, et veritas dicitur, cum sigillum
similitudo tantum rei, et forma videatur.
Postquam ergo venit plenitudo temporis, implevit,

dum ea spiritualiter exhibenda mandavit. Unde factum
est, ut post adventum Domini terrena illa Hierusalem
cum suo templo funditus eversa corrueret,
quatenus sola per mundum sancta universalis Ecclesia
coruscaret. Sicut enim evangelista refert, quibusdam
dicentibus de templo, quod lapidibus bonis et
donis exornatum esset, dixit: « Haec, quae videtis,
venient dies, quibus non relinquetur lapis super lapidem,
qui non destruatur [(Matth. XXIV; Matth. XIII;
Luc. XXI)] . » Erat namque Hierusalem urbs illa
magna regalis, ubi templum famosissimum Deo
fuerat extructum, postea vero quam venit ille, qui
erat verum templum Dei, et coelestis Hierusalem
coepit aperire mysteria; deleta est illa terrena, ubi

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.