PL 145, col. 74

Disceptatio synodalis inter advocatum regis et defensorem Romanae ecclesiae (Pe

vos [(Jer. XVII)] . » Hinc est, quod ad Heli quoque
per virum Dei Dominus ait: « Loquens locutus sum,
ut domus tua, et domus patris tui ministraret in
conspectu meo usque in sempiternum. Nunc autem,
dicit Dominus, absit hoc a me, sed quicunque glorificaverit
me, glorificabo eum: qui autem contemnunt
me, erunt ignobiles [(I Reg. II)] . »
Regius advocatus.
Recte plane cuncta, quae proposueras, perspicuis
roborasti testimoniis Scripturarum; nunc autem
paulisper ad superiora revertere, et juxta tuae sponsionis
elogium, de Domini regis injuria rationem
redde.
Defensor Romanae Ecclesiae.
Glorioso regi, nobis eligendo pontificem, absit, ut

nos intulissemus injuriam, cum ad hoc nos, sicut
superius dictum est, necessitas impulerit, non rapina:
ad hoc, inquam, nos invitos attraxit imminens
periculum civilis belli, non laedendi, vel minuendi
livor imperii.
Regius advocatus.
Civile bellum objicis, imminens periculum in tuae
allegationis defensione praetendis; dicatur etiam, si
placet, quia coelum rueret, terra caedem civium pateretur,
perge adhuc addens, quia pontus aresceret,
terra diluvium inundaret, quid mihi omnia haec,
dum constet, quia quidquid accidet, nullo pacto sancti
papae sententiam debuisti infringere, nulla ratione
synodalis decreti mysterium licuit 59 violare?
Sicut enim Scriptura perhibet: « Melius est ut oriatur

scandalum, quam ut veritas relinquatur. » Nam
si hoc bellum timuissent beati martyres, fierent procul
dubio sanctae militiae desertores.
Defensor Romanae Ecclesiae.
Non ignoras, quod inter omnes sanctos martyres
Petrus et Paulus in apostolici senatus culmine possident
principatum.
Regius advocatus.
Hoc sicut negare sacrilegum est, ita et affirmare
superfluum.
Defensor Romanae Ecclesiae.
Eorum sunt nobis tenenda vestigia, eorum forma
nostris est actibus imprimenda, sub eorum magistra
debemus vivere disciplina.
Regius advocatus.
Hoc utique clarum est ac perspicuum. Sed quid
a te portenti, quid praestigii sub hoc funiculo inductionis
alatur, ignoro.
Defensor Romanae Ecclesiae.
Tolle praestigium, intellige veritatem: times me
tanquam tibi tendiculas substruentem, audi Paulum
de coapostolo suo Petro veraciter perhibeatem:
« Priusquam venirent quidam a Jacobo, cum gentibus
edebat: cum autem venissent, subtrahebat se,
et segregabat, timens eos qui ex circumcisione
erant. » Cernimus ergo Petrum non rigidum, sed discretum.
Timebat enim Judaeos, ne per occasionem
gentium a fide recederent Christianorum, et ne perderet
gregem creditum, boni pastoris est imitatus

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.