PL 145, col. 75

Disceptatio synodalis inter advocatum regis et defensorem Romanae ecclesiae (Pe

exemplum. Factus est enim Judaeis tanquam Judaeus,
ut Judaeos lucrifaceret. Sic Christus apparuit in forma
carnis peccati, ut a peccatis hominem liberaret:
et cum legem Moysi non ambigeret abolendam, consulens
tamen adhuc rudibus et infirmis fratribus,
tenuit ad tempus umbram legis, ut eos quandoque
proveheret ad perfecte noscendam plenitudinem veritatis.
In hoc ergo B. Petrus discretionis nobis regulam
dedit, quatenus aliquando ubi tamen non plurimum
noceat, declinemus aliquantulum a tramite
rectitudinis, ut consulere valeamus infirmis.
Regius advocatus.
Qui dicis, quod Petrus aliquando legem Judaicam
tenuit, cur non etiam dicis, quod in eadem Epistola
legitur, nimirum, quia Paulus eum in faciem reprehendit?

« In faciem, inquit, ei restiti, quia reprehensibilis
erat. » Eique dixit: « Si tu, cum sis Judaeus,
gentiliter, et non Judaice vivis, quomodo cogis
gentes judaizare? » [(Galat. II.)] Cum ergo illud
praemisisti? istud quare silentio suppressisti?
60 Defensor Romanae Ecclesiae.
Quod Petrus egit compassione misericordiae, hoc
Paulus arguit pro magisterio disciplinae. Ille quod
fecit dispensative, ut infirmis tolleret scandalum;
hoc iste corripuit, ne indiscretus quilibet passim
adduceret in exemplum. In Petro discamus, ut periculo
simus imminente discreti; in Pauli sermonibus
instruamur, ut sanis rebus vita nostra mire deserviat
rectitudini.
Regius advocatus.
Laudo quidem redditam rationem, sed cum duorum
apostolorum proposueris magisterium, mirum
cur, praetermisso Paulo, solum Petrum adduxeris in
exemplum.
Defensor Romanae Ecclesiae.
Noli, frater, pueriliter currere, imo noli volare,
sed perge; pro gravitate quippe negotii prolatio est
quoque moderanda sermonis. Audi etiam consequenter
et Paulum, discretionis aureae lineam nostris
oculis opponentem, ejusdem dispensativae compassionis
auctorem. Sicut enim apostolicorum Actuum
testatur historia: « Perambulabat Paulus Syriam,
et Ciliciam, confirmans Ecclesias, pervenitque in
Derben, et Lystram. Et ecce discipulus quidam erat,
nomine Timotheus, filius mulieris viduae fidelis, patre

autem gentili [(Act. XVI)] . » Hunc ergo, ut ad compendium
veniamus, Apostolus circumcidit, quoniam
Judaeos, imo Judaeis, qui in illis erant regionibus,
timuit. Cur itaque circumcidit fidelem hominem non
Judaeum, qui videlicet incircumcisus erat, sed natione
gentilem, nisi discretionis studio deserviret,
ne Judaei fideles, in scandalum corruentes, a fide recederent?
Hoc etiam nunc ad memoriam redit, quoniam
aliquando juxta morem Nazaraeorum comam
ex voto nutrivit, et postquam navigasset in Syriam,
in Cenchris positus, caput juxta legis mandata totondit.
Refert adhuc Lucas, sacrae scriptor Historiae:
« Cum venissemus, inquit, Hierosolymam, libenter
susceperunt nos fratres, et sequenti die Jacobus, et

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.