PL 145, col. 77

Disceptatio synodalis inter advocatum regis et defensorem Romanae ecclesiae (Pe

scandalum praecaverit Judaeorum? « Simon,
inquit, reges terrarum a quibus accipiunt tributum,
a filiis suis, an ab alienis? quo respondente: ab
alienis; » praesto subjungit: « Ergo liberi sunt filii.
Ut autem non scandalizemus eos, vade ad mare,
mitte hamum, et eum piscem, qui prius ascenderit,
tolle, et aperto ore ejus invenies staterem: illum
sumens, da eis pro me et te [(Matth. XVII)] . » Ad
moliendum ergo rigorem rectitudinis ad tenendam
virtutem discretionis, si tibi Petrus non sufficit ad
exemplum, junge simul et Paulum. Quod si procaci
contumaciae nequeunt uterque sufficere, pudeat te
ultra Jesum per dicacitatis ineptiam prosilire: « Finis
enim legis Christus ad justitiam omni credenti [(Rom. X)] .
»
Regis advocatus.
Discretionis virtutem tot Scripturarum testimoniis
approbatam improbare non * sumus; sed absit,
ut ulla virtus sit tam sublimis 62 tamve praecipua,
cujus tenendae studio in anathematis barathrum
corruere debeamus. Nam cum omne, quod nobis ex
divina lege praecipitur, ad hoc procul dubio tendat,
ut nos Creatori nostro societas aeterna conjungat:
si nos ab eo, quod absit, per maledictionis sententiam
contingat abscedere, quae virtus, quae discretio,
quae, sicut dicitur, pia compassio tam incomparabile
damnum nobis potegit compensare? Sane si propter
hoc solum virtus appetitur, ut omnipotentis Dei societas
acquiratur, qualis jam illa virtus erit, quae
nos a divini contubernii societate repellat.
Defensor Romanae Ecclesiae.
Haec cur prosequaris, quia nobis occulta sunt,
evidenter expone.
Regius advocatus.
Synodalis enim decreti pagina, quam cum concilii
totius assensu beatus Nicolaus papa constituit, cui
propriae manus articulum indidit, quam tot episcoporum
venerandus, celebrisque conventus subscriptione
firmavit, anathematis vinculo juxta morem
carere non potuit. Unde vos pro compassione, vel
condescensione, nescio, quam dicitis furentis populi,
nequaquam vosmetipsos deberetis tam inenodalibus
sententiae nexibus irretire. Ridiculum quippe
est, sic obrutum de voragine marini fluctus eruere,
ut ipse compellatur ereptor sub undosis procellarum

spumantium cumulis remanere.
Defensor Romanae Ecclesiae.
Cum haec inconsultius loqueris, andabatarum adversum
me more confligis ( vide scholia ), qui nimirum
dum clausis semper oculis pugnant, alios quidem
vulnerant, sed quomodo semetipsos a vulneribus
tueantur, ignorant. Dicis quia nequaquam debemus
in anathema corruere, etiam si per hoc valeamus
infirmis fratribus subvenire. Ecce vibrasti gladium,
tentasti vulnus infligere, sed tibimet ubi clypeum
opponeres, non vidisti. Nunquid tibi jam de memoria
excidit, quod superius protuli, quoniam B. Paulus
in Epistola sua dicit: « Quia si circumcidamini,
Christus vobis nil proderit? » [(Gal. V.)] Et tamen,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.