PL 145, col. 78

Disceptatio synodalis inter advocatum regis et defensorem Romanae ecclesiae (Pe

quod tam districte prohibuit, ipse pro charitate
fratrum infirmantium, ne scandalum paterentur,
implevit. Quod enim majus, sive deterius poterit
quis anathema subire, quam cui negatum est, Christum
pro sui reatus damnatione prodesse? Nam cui
Christus non prodest, procul dubio anathema est,
nihilque est aliud anathema quemlibet fieri, nisi a
Christi, in quo benedicuntur omnes gentes, societate
repelli. Si ergo Paulus hoc anathema pro charitate
fratrum subire non timuit, imo prorsus evasit,
cum non qualemcunque hominem, sed Christianum
utique discipulum circumcidit; tu, quaeso, ubi cordis
oculos amisisti, qui, quod Apostolus fecit, non
faciendum esse testaris? Ipse enim dicit: « Quaecunque
scripta sunt, ad nostram doctrinam scripta

sunt [(Rom. XV)] . »
63 Regius advocatus.
Verisimile est quia, sicut Paulus coapostolus
suum Petrum de judaizandi rediviva usurpatione
corripuit; ita nihilominus et in semeptisum, postquam
discipulum circumciderat, reprehendit: nec
mihi hoc aliter unquam poterit persuaderi, nisi fortassis
in ejus verbis aliquatenus valeat inveniri.
Defensor Romanae Ecclesiae.
Ut nullus ambiguitatis naevus in tua mente remaneat,
ut nulla cor tuum super hoc negotio deinceps
caligo confundat, audi quid idem Paulus ad Romanos
dicat: « Veritatem dico in Christo, non mentior,
testimonium mihi perhibente conscientia mea
in Spiritu sancto, quoniam tristitia est mihi magna,

et continuus dolor cordi meo; optabam enim ipse
anathema esse a Christo pro fratribus meis, qui
sunt cognati mei secundum carnem, qui sunt Israelitae [(Rom. IX)] .
» Ecce Paulus, cum non sit sicut nos
necessitate coactus, sponte ac voluntarie desiderat
anathema esse pro fratribus; et tu mihi proponis
anathema timendum, ubi me perspicis, et inevitabili
prorsus necessitate fuisse constrictum, et charitatis
studio, ne tanta fratrum multitudo corrueret,
inclinatum. Audi etiam quid Moyses pro populo
Israelitico postulans dicat: « Obsecro, Domine, peccavit
populus iste peccatum magnum, fecerunt sibi
deos aureos: aut dimitte eis hanc noxam, aut si non
facias, dele me de libro tuo quem scripsisti [(Exod.
XXIII)] . » Quod nimirum tunc pleniter fiet, cum reprobis

in judicio dicit: « Ite, maledicti, in ignem
aeternum [(Matth. XXV)] . » Ecce hinc Paulus optat
anathema pro fratribus fieri; ecce illinc Moyses postulat
ex Dei libro pro populi, quem ducebat, charitate
deleri, et sola Romana Ecclesia, quae pietatem,
et charitatem toto terrarum orbe specialiter, et
principaliter docet, ex imminentibus et jam vibratis
undique gladiis filios suos, quos quotidie per sacri
baptismatis mysterium generat, liberare non audet?
« Maledictus vir, ait Saul, qui comederit panem
usque ad vesperam, donec ulciscar me de inimicis
meis [(I Reg. XIV)] . » In hoc, sicut legitur, anathema
Jonathas cecidit; sed eum ab imminenti mortis sententia,
charitas, qua pro populo strenue dimicaverat,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.