PL 145, col. 79

Disceptatio synodalis inter advocatum regis et defensorem Romanae ecclesiae (Pe

liberavit. Vis audire quid etiam de ipso Jesu, totius
benedictionis auctore, idem Apostolus dicat? « Christus,
inquit, ut nos liberaret a maledictio legis,
factus est maledictum [(Gal. III)] . » Si ergo ipse auctor
benedictionis aeternae, ut nos a vinculo maledictionis
absolveret, maledictioni non est dedignatus
subjacere: si sancti quique vel Novi vel
Veteris Testamenti, dum sui capitis imitantur exemplum,
et infirmis subvenire fratribus in periculis
concupiscunt, et anathematis subire sententiam nullatenus
perhorrescunt: cur unum mihi niteris imputare
peccatum, et charitatem ad hoc induxisse
non perspicis, quae operit multitudinem peccatorum? [(I Pet. IV.)]
Quomodo autem me cujuslibet hominis
sententia ligat, quem charitas ipsa, quae Deus est
[(I Joan. IV)] ,
liberat? Erubescat ergo humani anathematis
imputator, cum 64 per charitatis gratiam
mecum sit aeternae benedictionis indultor.
Regius advocatus.
Cuicunque in disputatione certanti veritas ipsa
defecerit, ineptum est adhuc per ambages atque
versutias pertinaciter niti; ridiculum est diutius
verbis prolixioribus immorari: de vinculo siquidem
anathematis, quo te hactenus arbitrabar astringi,
ita te naviter expedisti, ut nihil de caetero tibi valeat
objici, nil super hoc capitulo rationabiliter possit
opponi. Verumtamen adhuc mihi video materiam
superesse, quam tibi valeam non sine causa reluctator
objicere. Dicitis, quia necessitate constricti,
et velut angusti temporis brevi spatio coarctati,

nequaquam potuistis in electione pontificis exspectare
consensum regiae majestatis, quod profecto
frivolum esse perspicuum est. Constat enim tres plus
minus menses interim decurrisse ex quo sanctae
memoriae papa Nicolaus occubuit, usque ad Kalendas
Octobris cum iste successit. Videamus ergo si per
tam morosam longitudinem, trimestris videlicet
spatii, non potuerit ab aula regia pragmaticae sanctionis
vobis apocha reportari.
Defensor Romanae Ecclesiae.
Ecce compellis me vulgato sermone depromere
quod ob imperialis palatii reverentiam decreveram
silentio praeterire; sed juxta vestrae scilicet exactionis
instantiam, jam proferatur in medium opus
egregium vestrum, saeculis omnibus inauditum.

Rectores enim aulae regiae cum nonnullis Teutonici
regni sanctis, ut ita loquar, episcopis conspirantes
contra Romanam Ecclesiam, concilium collegistis,
quo papam quasi per synodalem sententiam condemnastis,
et omnia, quae ab eo fuerant statuta,
cassare incredibili prorsus audacia praesumpsistis:
in quo nimirum non dicam judicio, sed praejudicio,
idipsum quoque privilegium, quod regi praedictus
papa contulerat, si dicere liceat, vacuastis. Nam
dum, quidquid ille constituit, vestra sententia decernente,
destruitur; consequenter etiam id, quod
ab eo regi praestitum fuerat, aboletur. Sed absit a
nobis, ut propter cujuslibet hominis insolentiam
rex, qui innocens erat, quantum ad nos, rem sui

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.