PL 145, col. 80
Disceptatio synodalis inter advocatum regis et defensorem Romanae ecclesiae (Pe
juris amittat; et quem auctore Deo votis omnibus
praestolamur ad imperiale fastigium, non permittimus
ob alienam culpam regiae dignitatis incurrere
detrimentum.
Sed ut totam inauditae calamitatis nostrae percurramus
historiam, Stephanus cardinalis presbyter
apostolicae sedis, vir videlicet tantae gravitatis et
honestatis nitore conspicuus; tantis denique, sicut
non obscurum est, virtutum floribus insignitus,
cum aspostolicis litteris ad aulam regiam missus,
ab aulicis administratoribus non est admissus;
sed per quinque fere dies, ad B. Petri et
apostolicae sedis injuriam, prae foribus mansit exclusus.
Quod ille, utpote vir gravis, et patiens, aequanimiter
tulit; legati tamen officium, quo fungebatur,
implere non potuit. Clausum itaque, signatumque 65
mysterium concilii, cujus erat gerulus,
retulit, quia regis eum praesentari conspectibus
curialium plectenda temeritas non permisit. In qua
nimirum inopinatae praesumptionis audacia tanta
disputandi videretur inesse materia, ut et Demosthenis
eloquentiam vincat, et copiam Tullianae
facultatis excedat. Unde si vellemus injuriam nostram
districtius persequi, jure possemus obtendere,
quia vos Romanae Ecclesiae, vosmetipsos ipso dono
privastis, qui scilicet ei praejudicii vestri gratis contumeliam
intulistis. Ille quippe foedus amicitiae violat,
qui gratis amicum per offensionis molestiam
pulsat. Nam et Dominus Judaeis per Jeremiam ait:
« Ecce feriam domui Israel, et domui Juda foedus
novum, non secundum pactum quod pepigi cum
patribus eorum, pactum quod irritum fecerunt [(Jer.
XXXI)] . » Ille ergo irritum reddit beneficii pactum, qui
prior violat amicitiae sacramentum. Verumtamen
Romana Ecclesia non vult exagerare quod pertulit;
sed perseverare cupit in munere quod regio
culmini liberaliter praerogavit.
Regius advocatus.
Quod domino nostro regi reverenter ascribis innocentiam,
digne facis: quod autem administratoribus
aulae publicae devolvis e diverso calumniam,
videtur injustum. Quidquid enim circa vos in hujusmodi
casibus actum est, ad hoc nos regiae matris
impulit imperiale praeceptum, non propriae libertatis
arbitrium.
Defensor Romanae Ecclesiae.
Et ego tibi secundum cordis tui duritiam respondebo:
dico enim quia Dei omnipotentis obtemperare
sermonibus aliquando peccatum est.
Regius advocatus.
Ad hoc, quod asseris, mens humana concutitur,
et Christianae pietatis ferre non valet auditus.
Defensor Romanae Ecclesiae.
Quia hoc tantopere miraris, illud etiam consequenter
adjicio, quia propter hoc, quod Deo quidam
promptus obedivit, funditus periit: alius ob id, quia
obtemperare contempsit, ad cumulum gratiae plenioris
ascendit.