PL 145, col. 81
Disceptatio synodalis inter advocatum regis et defensorem Romanae ecclesiae (Pe
Regius advocatus.
Incredibile est valde, quod dicis: verumtamen si
voles exemplis approbare quod loqueris, dic quis
unquam Deo obedivit, ac propterea periit?
Defensor Romanae Ecclesiae.
Non te latet, quia Judae Iscarioti, qui jam accepto
consilio eum traditurus erat, 66 Dominus ait:
« Quod facis, fac citius [(Joan. XIII)] . » Postmodum
quoque, cum ad ejus osculum accedere praesumpsisset,
adjecit: « Amice, ad quid venisti? » subauditur,
perfice. Sed quia miser his sermonibus efficaciter
obedivit, irrevocabiliter periit.
Regius advocatus.
Hujus propositionis ratione reddita, redde consequenter
alterius, quis scilicet Dei omnipotentis
obedientiam sprevit, et propter hoc copiosiorem gratiam
meruit?
Defensor Romanae Ecclesiae.
Si placet hoc in memoriam revoca quod Dominus
ad Jeremiam dixit: « Vade ad domum Rechabitarum,
et loquere eis, et introduces in domum Domini
in unam exedram thesaurorum, et dabis eis bibere
vinum [(Jer. XXXV)] . » Et paulo post propheta subjungit:
« Et posui coram filiis Rechabitarum scyphos
plenos vino, et calices, et dixi ad eos: Bibite
vinum; qui responderunt: Non bibemus vinum, quia
Jonadab pater noster praecepit nobis, dicens: Non
bibetis vinum vos et filii vestri usque in sempiternum. »
Unde postmodum Jeremias ait eis: « Haec
dicit Dominus Deus exercituum: Non deficiet vir de
stirpe Jonadab filii Rechab, stans in conspectu meo
cunctis diebus. » Ecce ille male obediens, perfunctus
obedientiae munere cucurrit ad laqueum: isti feliciter
inobedientes, perpetuum Conditoris sui meruere
conspectum. Hoc etiam ad hoc valet, quod superius
dictum est, quia cum papam sine consensu regis eligimus,
non praesto, quod extrinsecus actum est dijudicare,
sed potius quo animo, et qua intentione sit
factum, deberetis diligenter attendere.
Regius advocatus.
Haec argumenta nobis domestica sunt, et nunquam
deficiunt, quia de promptuariis proferuntur;
semper enim possumus in pravi operis exhibitione
delinquere, et quia occulta est ad purae mentis debemus
patrocinium convolare.
Defensor Romanae Ecclesiae.
Censesne semper debere juxta rerum, atque verborum
superficiem judicari? quid enim juxta verborum
strepitum magis est absonum, quam cum Deus
Pater, et Filius, et Spiritus sanctus mediatorem
Dei et hominum dicitur tradidisse. Ecce Christum
tradidit Judas, tradidit et Deus Pater; nunquid non
quasi simile factum videtur? Ergone traditor est
Judas, et traditor Deus Pater?
Regius advocatus.
Unde probas, quia Pater, et Filius, et Spiritus
sanctus tradiderint Salvatorem?
67 Defensor Romanae Ecclesiae.
Audi Apostolum dicentem: « Qui proprio Filio