PL 145, col. 771
De bono status religiosi et tropologia variarum animantium (Petrus Damianus), J
ad se devorandam fallaciter invitabat. Hujus itaque
deceptor antiquus specimen exprimit, qui carnalia
lucra quaerentibus se quasi mortuum fingit, illisque
opera sua, tanquam membra sua quibus vescantur,
exponit: « Manifesta enim sunt opera carnis, quae
sunt, sicut dicit Apostolus, fornicatio, immunditia,
luxuria, avaritia, idolorum servitus, veneficia, inimicitiae, contentiones, aemulationes, irae, rixae, dissensiones,
sectae, invidiae, homicidia, ebrietates,
comessationes [(Gal. V)] . » Haec plane sunt iniqui
spiritus viscera, haec reproborum et carnaliter viventium
quotidiana sunt alimenta. Ad haec dum perditi
quique velut esurientes inhiant, eos malignus
spiritus tanquam volucres vulpis dolosa deglutit,
eosque in sui corporis viscera trajicit. De quibus
nimirum per Prophetam dicitur: « Introibunt in
inferiora terrae, tradentur in manus gladii, partes
vulpium erunt [(Psal. LXII)] . » Hujus vulpis pars erat
Herodes, qui capitis sui nomine censebatur, cum
Dominus aiebat: « Ite, dicite vulpi illi [(Luc. XIII)] . »
Haec vulpis in Scriba illo, velut in scrobis suae fovea
latitabat, qui ex ore Veritatis audiebat: « Vulpes
foveas habent [(Matth. VIII; Luc. IX)] . » Hujus vulpis
fetus et illi sunt, scilicet haeretici, de quibus in
Canticis dicitur: « Capite nobis vulpes parvulas,
quae demoliuntur vineas [(Cant. II)] . »
CAPUT VIII. De polypo.
Et quid mirum si regna diaboli in dolosa videantur
callere vulpecula, cum et in piscibus non inferior
artificiosae fraudis reperiatur astutia? ut dum
cunctis animantibus homo praeponitur, per haec
etiam, quibus praeest, cavere pericula moneatur.
Polypus quippe petram in vadosis littoribus invenit,
cui se miro modo constrictus affigit, ejusque colorem
ac speciem induit. Obductus itaque terga in
similitudinem saxi, plurimos piscium sine ulla suspicione
fraudis allapsos intercipit; et dum scopulum
simpliciter opinantur, casibus eos furtivae artis occludit. Talibus igitur argumentis sponte veniens
rapina decipitur; et dum non metuit fraudem, ignorat
ultimi naufragii vitare voraginem. Sed quid petra,
nisi Christus? quid polypus, nisi homo dolosus
et perversus, atque ob id haereticus? Hic affigitur
petrae, et saxei mentitur schema coloris; quia, sicut
magister ejus, se transfigurat in angelum lucis [(Cor. XI)] .
Adhaeret petrae, quia etsi non per operationem,
saltem per professionem sanctae copulatur
Ecclesiae, et velut incautos pisces arripiens
devorat, dum hebetes quosque ac simplices perfidiae
suae erroribus implicat. Unde et Apostolus ait:
« Sustinetis enim si quis vos devorat, si quis vos
decipit [(Ibid.)] . » Verumtamen in hujusmodi versutiis
et fraudibus animalium aliquando salutaris allegoriae
deprehenditur sacramentum.
811
CAPUT IX. De hydro et crocodilo.
Hydrus enim animal est habitans in gurgitibus
fluminum, crocodilis feraliter inimicum. Hic itaque