PL 145, col. 770
De bono status religiosi et tropologia variarum animantium (Petrus Damianus), J
tu in vires te protinus erige, ac deesse tibi luxuriandi
materiam testones ostende, dicens illi: Cur
me persequeris? cur me propter rem quae in me
jam non est irretire conaris? En ego verenda non
habeo, dum, amputato luxuriae seminario, castitatis
propositum inviolabiliter servo. Dicit enim mihi per
Isaiam Dominus meus: « Non dicat eunuchus: Ecce
ego lignum aridum, quia haec dicit Dominus eunuchis
qui custodierint Sabbata mea, et elegerint quae volui
et tenuerint foedus meum: dabo eis in domo mea, et
in muris meis locum, et nomen melius a filiis et filiabus
[(Isai. LVI)] .
» Ego siquidem ex ipsis sum, de
quibus per semetipsum in Evangelio dicit: « Sunt
eunuchi qui se castraverunt propter regnum coelorum [(Matth. XIX)] .
» Hoc itaque modo sollicite cavendum
est, ne versutus hostis tentationum suarum
aculeis corda nostra transfigat, et castitatis, sive
cujuslibet boni operis fructum, astutae fraudis arte
decerpat.
CAPUT VI. De herinaceo.
Hujus autem figuram etiam herinaceus repraesentat,
qui nimirum dum toto corpore spinis sit obsitus,
vindemiarum tempore ingreditur vineam, et
quam meliorem viderit occupat uvam. Quam mox
tam violenter exagitat, ut omnia ejus in humum
grana prosternat; indeque descendens, tandiu super
eadem grana provolvitur, donec spinarum ejus
aculeis omnia transfigantur. Sic undique onustus
remeat, atque haec filiis suis alimenta comportat.
Custodienda est ergo boni operis vinea, ne super
eam antiquus hostis ascendat, et spiritualium virtutum
turgentia ac per hoc matura grana dejiciat;
deinde tentationum suarum aculeis insuat, eaque
bestiis terrae, hoc est, adversariis potestatibus cibum
tendat. Sicque labefactatus atque frustratus
a laboribus suis homo, id quod in Canticis legitur
gemebundus exclamet: « Posuerunt me custodem
in vineis, vineam meam non custodivi [(Cant. II)] . »
Sicut enim ab hericio botrus exuitur acinis; sic a
diabolo incautus quilibet homo nudatur operibus
bonis. Mille formis enim et callidus nequitiae
spiritus novae semper artis praestigias struit, ut
possit non modo nudare, sed et funditus devorare
quos decipit.
CAPUT VII. De vulpecula.
Cujus utique vulpecula quoque praebet imaginem,
quae dum se mortuam fingit, mortem volucribus
veraciter ingerit. Nam dum esurit, et anxie requirenti
quod comedat non occurrit, quaerit ubi sit
rubra terra; et dum reperit, toto corpore in ea
provolvitur, ut 810 quasi caro nuda et cruenta
videatur: mox sese in terram quasi mortuam
projicit, flatum intra se reprimit, ut non respiret.
Dumque hoc modo cruenta videatur et turgida, ab
incautis volucribus non indubitatur exstincta. Descendunt
itaque ut eam comedant; sed illa repente
prosiliens arripit, easque veraciter devorat, quas