PL 145, col. 865

De Gallica profectione Petri Damiani (Auctor incertus), J. P. Migne

1.
Catholicae fidei fundamento balbutiens solidata
rusticitas, facundae sibi urbanitatis quodammodo
participat praemia, et inculti sermonis conscriptio,
luculentae scripturae mercedis sibi vindicat participium,
quia cujus doctrina excelsos Scripturarum
montes cum cervis nequit ascendere, tutum sibi
cum ericiis in humili petra valet refugium praeparare.
Balbutiat igitur nostra rusticitas, quandoquidem
mihi non adest facunda urbanitas, et, si polito sermone
perorare nequeo, qualicunque modo audeam
vel mutire.
Explicit prologus.
2.
Ad multorum itaque aedificationem credimus
profuturum, si fidis litterarum tradatur apicibus

qualiter vir reverentissimus Petrus Damianus,
Ostiensis episcopus, pro pace Cluniacensis monasterii
se ipsum postposuit, et pro illius sanctae congregationis
quiete se morti ultroneus tradidit. Cluniacense
siquidem monasterium ab ipso suae fundationis
initio, ita nativa et secura libertate constat esse
liberrimum, ut, praeter Romanum pontificem, nulli
ecclesiasticae vel saeculari personae debeat esse subpositum;
divina scilicet disponente clementia, ut
quo alicujus terrenae subjectionis pondere levigatur,
eo divinae servituti plenius mancipetur, et quo mundanae
factioni non reperitur obnoxium, eo monasticae
professionis pensum valeat integrum exhibere.
Vere nobilis et ingenua Christi servitus, quae
terrenae servitutis nullum patitur contubernium!

Quandiu enim sub Pharaone luti et palearum premebatur

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.