PL 145, col. 866

De Gallica profectione Petri Damiani (Auctor incertus), J. P. Migne

angariis, nullum Deo sacrificium Israeliticus
populus legitur obtulisse. Divinis namque
Moyses vocibus intonabat: Dimitte, inquit Dominus, populum meum, ut sacrificet mihi in deserto.
Exeat
igitur de Aegypto, ut divinae servitutis possit exhibere
ministerium; nulla enim conventio Christi cum
Belial, nulla societas luci ad tenebras. Pharao vero,
verberibus castigatus, ut abiret populus acquievit;
sed ut a suae potestatis dominio per integrum triduum
separaretur, cruda superbia tumidus refutabat,
quia inimicus ille, qui per Pharaonem intelligitur,
non vult nos per integrum triduum ab eo separari.
Aut enim operatione, aut locutione, aut etiam
cogitatione, lutei operis aedificia, et si non igni
obnoxia, semper ut construamus imperat. Sed

Israelis liberator, Aegypti servitute deposita, Pharaonis
imperio derelicto, vult nos triduo ab eo separari,
et in solitudine illa sibi sacrificari, in qua prophetarum
ille eximius, qui, in regali aula positus, et
ex potestate Pharaonis exutus, manens dicebat: Ecce elongavi fugiens, mansi in solitudine.
3.
Venerabilis itaque illa Cluniacensis congregatio,
in qua nihil servitutis sibi vindicat Aegyptus,
nullum de triduo Pharao sibi retinet diem, quanto a
jugo terrenae dominationis est libera, tanto melius
vivit devota. Sed antiquus ille totius sanctitatis
inimicus, hujus loci sanctae invidens libertati, quemdam
contra eum episcopum suis stimulis incitavit.
Droco siquidem, Matisconensis ecclesiae praesul,
in praefato venerabili monasterio, illicitae sibi potestatis

jus quoddam tentabat arripere, et indebitae

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.