PL 145, col. 868

De Gallica profectione Petri Damiani (Auctor incertus), J. P. Migne

et huic malae consuetudinis vitio valeret obviari.
Nullus tamen eorum quos dictante justitia auctoritas
commendabat, et quibus hujus causae decisio
canonice competebat, tam longi itineris, tam laboriosae
profectionis laborem profitebatur se velle suscipere.
5.
Tunc venerabilis Petrus Damianus Ostiensis
episcopus, cui, pro suae sanctitatis reverentia, et
affecta sui corporis debilitate, et reverenda suorum
temporum maturitate, nec papa nec episcoporum
vel cardinalium quilibet non dicam praecipere, sed
etiam suggerere praesumebat, inter caeteros se protinus
obtulit, atque in die belli pro domo Israel ex
adverso se militaturus opposuit. Hoc siquidem divina
providentia credimus procuratum. Nam, sicut

postmodum ipsius rei eventus docuit, nullus praeter
summae sedis episcopum, istius causae negotium ad
competentem potuisset finem perducere, nisi illius
sanctitatis prudentia et ejus facunda et incomparabilis
interveniret eloquentia; quem quidem non tantum
pro apostolicae sedis reverentia quantum pro ejus
sanctitatis reverenda praesentia tota Gallia venerabatur.
Vir itaque iste mirandus et imitandus sponte
tunc gravis obedientiae pondus subiit, qui quondam
celebris obedientiae munus invitus suscepit. Ad episcopalis
namque culminis dignitatem vocatus, excusationes
praetendit plurimas, se indignum, moribus
inornatum, virtutibus vacuum atque huic officio
imparem se esse clamitabat; ad Gallicae vero profectionis
laborem, nulla excusatione praemissa, non

vocatus accessit. Verae quidem obedientiae ista sunt
documenta salubria, ut et dignitatis obedientiam
invitus aliquis subeat, et vilis obedientiae pondus
libens suscipiat. Istius namque viri discreta obedientia
duorum coelestis curiae militum facta procul
dubio imitatur. Moyses quippe ut Israelitico
praeesset populo est jussus a Domino; Paulus vero
ut Hierosolymam pergeret divinitus est admonitus.
Illi ut dignitatis honorem susciperet imperatur;
iste ut adversitatis sarcinam acciperet admonetur.
Sed ille, cui dignitas imponebatur, facundae loquacitatis

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.