PL 145, col. 869
De Gallica profectione Petri Damiani (Auctor incertus), J. P. Migne
occasione praemissa, et impeditioris linguae
allegatione deposita, tanti regiminis gloriam fugiens
expavit; iste, cui tanti laboris pondus praecipiebatur,
non solum non respuit, sed etiam quid sibi
Hierosolymis eveniret, per prophetam Agabum recognoscens,
mentis puritate confisus, ita gaudens
dicebat: Ego autem non solum alligari, sed etiam
mori paratus sum pro nomine Christi; non enim
facio pretiosiorem animam meam quam me. Ecce,
vir iste in episcopatus fugiendo culmine novus Moyses
nobis declaratur; in votivo vero labore longi
itineris, alter, doctor gentium, Paulus Ecclesiae
repraesentatur.
DE INCOEPTIONE ITINERIS.
6.
Interea sanctae peregrinationis labor incipitur,
et via duri itineris festinatur; et quia charitas non
quae sua sunt quaerit, sed quae Jesu Christi, monasteria
noviter ab eo plantata irrigatori Christo committens,
et omnes eremos quas vel fecerat vel suo
patrocinio gubernabat, deserens, monachorum quoque
agmina quae ipse ad ingenuam Christi servitutem
adduxerat, derelinquens, ultramontanum iter
tribus tantum discipulis comitantibus festinus arripuit.
Et quia fortis est ut mors dilectio, non eum
Jovianae Alpes, non Joviana pericula terruerunt,
non etiam terrarum invia, non multa et mortifera
praecipitia, non insuper cycnei capitis aspectus, non
debile et macilentum corpus, non eum grandaevae
senectutis pondus ab itinere removerunt. Cadaloicum
etiam parvi pendit furorem, qui veluti orbata
tigris ejus sanguinem anxie sitiebat; contra quem
Cadaloum, Parmensem scilicet episcopum, qui tunc
papae nomen et ejus insignia adulter usurpabat, librum
praesul iste conscripserat, in quo deridendam
ejus vesaniam, et suam nefandam apostasiam Scripturarum
testimoniis condemnavit. Ipsius quoque
perversi nominis interpretationem, et quid in hujus
praesumptionis exitu latitabat, ita prophetico prompsit
elogio, quod divina inspiratione credimus
conscripsisse, quia quod scripserat, postmodum vidimus
evenisse. Inter caetera quoque quae de
illius canina rabie luculento sermone descripserat,
eximiae profunditatis et mirae pulchritudinis versus
ipse composuit; quos ob istius laudem et illius ignominiam
hic exarare studuimus.
7.
His igitur verborum telis ille vulneratus, imo
Scripturarum aggeribus vivus humatus, compita,
diverticula, itineri quaeque pervia, per suos satellites
observabat, quatenus vel eum occiderent, vel suis
obtutibus vivum repraesentarent. Sed ille prudens,
quasi leo confidens, itineris diversa pericula, et
illius furtivas insidias, sanctae superbiae pede parvi
pendens calcavit. Nimirum illius fultus erat auxilio,