PL 145, col. 870
De Gallica profectione Petri Damiani (Auctor incertus), J. P. Migne
qui suo fideli famulo sic promisit: Ego ante te ibo,
et gloriosos terrae humiliabo. Ipsa etiam Joviana jam
dicta et saepe dicenda pericula, quae vix unquam
constat fuisse pervia, quae etiam mortis ruinam
transeuntibus semper minantur, nullius, ut dicitur,
Marronis subvectus auxilio, non pedetentim,
ut mos est illius itineris, perrexisse, sed potius
vidimus cucurrisse. Sed qualiter vir iste in tam
duro itinere sese habuerit utillimum esset, si ejus
pace potuisset fieri, quaedam de ejus continentia
scribere, pro illorum saltem aedificatione qui, arrepta
occasione alicujus itineris, statuta silentii jura
confringunt, consueti jejunii regulam deserunt,
psalmodiae quoque et totius pene monasticae disciplinae
censuram quasi licenter confundunt. Sed quia
ejus sanctitatis offensam incurrere timeo, melius est
suae lucernae lumen adhuc sub silentio tegere, quam
ejus indignatione super candelabrum ponere. Sed obedire oportet Deo magis quam hominibus,
et ejus
offensam magis quam alicujus mortalis convenit
perhorrescere. Veritatis enim ore ita jubetur: Luceat
lux vestra coram hominibus, ut videant vestra
bona opera, et glorificent Patrem vestrum qui in coelis
est. Quaedam ergo illius, quasi communia et minime
abscondi debentia, ita succincte scribamus quatenus
nullius rumoris naevo, nullius laudis macula, ejus
sanctitas offuscetur, et audientium pia devotio melioretur,
et Christus per eum glorificetur.
QUALITER DOMNUS PETRUS SE HABUERIT IN GALLICO ITINERE.
8.
In ipso namque aestivo tempore, quo dies plus
solito protelantur et gulosis monachis quasi sine
termino esse videntur, ita suae operationis ordinem
retinebat, ut nec psalmodiae vel vigiliarum consuetudinem
praetermitteret, nec jejuniorum vel silentii
censuram postponeret. Qualiter autem nos qui suo
lateri jugiter adhaeseramus, in suo jejunio, ut putabatur,
decepit, non possum, quia nec debeo, reticere.
Apud Gallos namque ista universalis viget consuetudo
ut vinaria vascula intrinsecus prius pice perfundant,
et servanda vina sic in ea postmodum recondant;
quae illius terrae indigenae quasi quodam
pigmento dicunt esse condita, sed adventantes plurimi
nauseantes respuunt quasi pice corrupta. Nobis
hujusmodi vinum pruritus gulae citius commendavit;
ille vero fideli, ut putabamus, deceptione ita exhorruit
ut nec etiam convivio, in quo aderat, interesse
voluerit. Sic per totam Galliam districti jejunii tenuit
censuram, quia nequaquam precibus impetrare
potuimus ut vel parvam ipse hujus vini sumeret sorbitiunculam.
Aqua vero illius patriae vix alicubi ad
bibendum habilis invenitur. Pisces quoque et accuratos
cibos occasione qualibet penitus respuebat. Sic