PL 145, col. 871
De Gallica profectione Petri Damiani (Auctor incertus), J. P. Migne
quidem et aestivi caloris ardorem sustinebat per diem,
et vigiliarum per noctem non deserebat laborem.
Sed non sine admiratione intueri valeo, cum vir
iste ad synodale militaturus properabat praelium, et
pro ereptione multorum solus pugnaturus accesserat,
ut vires sibi sero subtrahebat; et ut praedicationis
sibi tribueret copiam, continua macerabat corpus
inedia, et ne alicujus reprehensionis notaretur macula,
prius in suae operationis pagina legerat quae aliis
melius quia duplicius praedicabat. Castigabat, ut Apostolus,
corpus servituti subdendo, ne forte ipse aliis
praedicans inveniretur reprobus.
9.
Comparetur nunc istius viri sancta militia illius
victoriae pugnaeque, quae sub Gedeon fuisse describitur.
Gedeon contra Madianitas dimicasse legitur,
sed milites, quos aquam fluminis hausisse flexis genibus
conspexit, a bellorum procinctu protinus removit;
quos vero recto genu aquam bibere viderat,
secum ad praelium insolitis armis muniens duxit.
Nam, ut illic dicitur, non consueta bellicae artis
munitione eos armavit, sed in dextera tubas, in sinistra
contra hostium multitudinem lagenam tenuerunt;
et sic, Dei omnipotentis dispositione, his armorum
generibus hostes territi ad fugae patrocinium se
protinus converterunt. Sic vir iste bellicus et sub
ecclesiastico campidoctore nutritus, sub duce suo
Jesu pergens ad praelium, aquam fluminis flexo poplite
minime sumpsit, quia doctrinam sapientiae
quam de Scripturarum fluvio sitibundo pectore mirabiliter
hausit, recta ejus operatio nobilitavit. Illorum
enim militum consortium miles iste jam spreverat,
quibus Paulus dicebat: Dissolutas manus et
genua debilia roborate. Nunquam enim debilitate
operum spiritualis hausit fluenta doctrinae. Dexteram
vero suam tuba, sinistram autem lagena munivit,
quia praedicationis officium, quae per tubam intelligitur,
fervidus exercebat; corporis vero fragilitatem,
quae in lagena significatur, quasi pro nihilo ducens,
parvi pendebat. In dextera igitur tubam, in sinistra
ferebat lagenam, quia sinistrae vitae prosperitatem
respuens ad dexterae vitae gaudia medullitus anhelabat.
Unde et huic bene congruere cernitur quod
electorum voce dicitur: Laeva ejus sub capite meo,
et dextera illius amplexabitur me; quia prosperitatem
laevae, quae in praesenti vita subsistit, mentis
intentione calcabat; totum se in gremio aeternae beatitudinis,
quae per dexteram accipitur, collocabat.
Erat igitur, ut Salomon dicit: Longitudo dierum in
dextera ejus, in sinistra vero illius divitiae et gloria.
Incedebat ergo miles iste taliter armatus: erat in
dextera ejus, ut dicitur, ignea lex; erat canorus et
terribilis tubae sonitus, parvi pendebat corpus, roborabat
spiritum, attenuabat carnem, saginabat
mentem, exteriorem hominem castigabat, interiorem
viribus roborabat, nullius timoris vel amoris intuitu
suae praedicationis lucernam exstinguebat, quia, ut