PL 146, col. 29

De suis tentationibus varia fortuna et scriptis (Othlonus S. Emmerammi Ratispone

potest in duas partes, quarum in priori varias tentationes suas, in posteriori scripta sua commemorat. In
his Vitam S. Nicolai, itemque S. Wolfgangi, et S. Magni se emendasse dicit. Sed et Vitam S. Bonifacii
episcopi et martyris, difficili stylo editam, faciliori reddidit rogatu fratrum ex Fuldensi monasterio, in quod
procella nescio qua exagitatus secesserat anno 1062. Ex hoc unico opusculo (nam alia reperire non potuimus)
conjicere licet hunc esse Othlonum qui acta S. Bonifacii novo stylo donavit amplificavitque. Nam et
tempus recte congruit, et Othlonus ipse non ex Fuldensi, sed ex alio grege erat. Unde miratur se hac de re
a Fuldensibus fuisse interpellatum, tot Patribus peritis tam inter vos, ait Fuldenses ipsos alloquens, quam
circumquaque commorantibus hucusque relictis. Quo minus tamen huic sententiae nimis quam fidenter inhaeream,
illud occurrit quod monachus ille, quisquis est, Ratisponensis Vitam S. Bonifacii faciliori tantum
stylo donaverit, Othlonus vero epistolis, actis conciliorum, aliisque multum eam auxit, atque in duos libros
Willibaldi unicum distinxit. Lectoris erit hac de re ferre judicium.
Eodem tempore quo sequentis libelli scriptor, Arnolfus ex comite monachus ad S. Emmerammum, ex
coenobio suo in Saxoniam abire coactus est, fratrum suorum invidiae, nempe quod acta S. Emmerammi
depravata emendare vellet, cedendum ratus. Sed is, ante conversionem non clericus sed comes, non videtur
esse auctor sequentis libelli, cujus exemplum nobis flagitantibus religiosus vir Anselmus Grabnerus
jam supra laudatus a se descriptum nobis humanissime transmisit. Vetus codex hunc titulum praefert: Incipit liber de tentatione cujusdam monachi.
PARS PRIMA.
Fuit quidam clericus vitiis multis modis deditus,
qui cum saepius a Domino commoneretur pro emendatione
sua, conversus tandem venit ad monasticam
professionem, nullis suorum amicorum scientibus.
In eo autem loco quo monachus factus est, cum
plurimos diversae qualitatis homines invenisset,
quosdam libros quidem gentiles, quosdam vero sacram
Scripturam legentes, ipse coepit illum solummodo
imitari, quos videbat divinae insistere lectioni.
Quanto autem frequentior erat in hujusmodi lectione,
tanto magis molestias diabolicae tentationis sentiebat
sibi inolescere; sed ille in Domino confidens
gratiaeque Dei se jugiter committens, eo animo quo
coepit, in sacra lectione perseverare studuit. Cumque
post multum temporis ab hac impugnatione eriperetur,

cogitans qualiter per ea quae passus erat
tam ipse quam alii aedificari possent, scripsit non
solum illatas tentationis molestias, sed etiam sacrae
Scripturae verba, quae ex divina inspiratione sibi provenerant,
ex quibus interea fraudi diabolicae respondendo
utebatur pro clypeo. Sic quippe incipit scribere
de tentationum suarum molestia:
Delusiones Satanae varias vigilans ac dormiens pertuli,
quas licet universas nequeam promere, aliquas
tamen memoriae insitas, prout possum, volo referre:
et reor hoc primum de fraudibus his perhibendum
quod et ante monachalis vitae professionem, et postea
diu perpessus sum, quod scilicet satis stolida improvidaque
etiam inesset voluntas conversionis;
quia contra Scripturam quae dicit: Omnia fac cum

consilio, sine consilio parentum et amicorum quamque
in maximo juventutis fervore positus subito
vellem adire, nimisque foret inconsultum ut hujusmodi
homo quisquam tam periculosum susciperet
votum; ideoque multo melius esset ut praestolans
usque ad aetatis maturioris perfectionem, tunc tandem
cum se virtus ingesserit omnis, sponte pro desiderata
tractem conversione. Haec ergo et his similia
imprimis etiam quasi compatiendo et consulendo
intulit illusio diabolica.
Deinde vero cum talia ad plenum voluntatis suae

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.