PL 146, col. 30

De suis tentationibus varia fortuna et scriptis (Othlonus S. Emmerammi Ratispone

effectum, Dei gratia resistente, non potuisset tentator
nequissimus in me obtinere, ad majoris excitatus est
pugnam nequitiae. Nam arte solita ad desperationem
me pertrahere studuit, inspirans scilicet incassum,
me talem velle reverti, qui tantis criminibus sum
implicatus ut non solum principibus, sed etiam multitudini
caeterae, ipsisque simul parentibus et cognatis
exosus essem. Putasne, inquit, ut tam sceleratus
homo apud Deum judicem districtissimum veniam
possit promereri? quandoquidem, sicut scriptum
est: Vix justus salvabitur. Ne cupias ergo quae non
sunt cupienda, sed potius ad ea laboris tui studium
converte quae amodo possis obtinere. Si enim ita,
ut tu studiosissime aestimas, omnibus concessa foret
hujusmodi facultas, ut scilicet ad regna coelestia

tam perversus quam justus homo pertingere posset,
nequaquam Apostolus ille excellentissimus Paulus
diceret: Non enim est omnium fides. Et iterum idem
dicit: Non omnes obediunt Evangelio; ipseque Salvator
et veracissimus auctor haec rudimenta suis
mundoque dedit omni: Qui potest capere capiat. In
qua procul dubio sententia innotuit, quod non omnis
bona possit. Cum ergo delusionibus torquerer
talibus, quis putas etiam tunc erat animus? nil aliud
certe tunc praevalui nisi flere, et juxta Psalmistam fuerunt lacrymae meae panes die ac nocte.
Fateor nimirum
ex intimo corde quod nullus, nisi per gratiam
Domini solam, talia potest vincere.
Postquam autem insidiator calidissimus me ad
desperationis illatae consensum nequivit pertrahere,

conatus est per alia fraudis suae argumenta ad justitiae
divinae blasphemiam me deflectere, non deterrendo
et improperando, sed quasi condolendo et
compatiendo afflictioni meae, suggerens videlicet
cordi meo hujusmodi cogitationes. O quam miserande
juvenis, cujus dolorem nullus hominum dignatur attendere!
Quis autem hominum vel excogitare potest
tanta te jam depressum afflictione? Unde nec illis
debes imputare; quia quod nequeunt scire, in eo
non possunt subvenire. Novit enim Dominus solus
omnia. Ideoque illi soli constat imputandum, quidquid

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.