PL 146, col. 41
De suis tentationibus varia fortuna et scriptis (Othlonus S. Emmerammi Ratispone
scandala qui per te depravati sunt: quod tu plurimis
in utroque homine laureatus beneficiis, pene
omne tempus praeteritum consumpsisti in flagitiis.
Finitis igitur flagitiis, finitis igitur solutionibus,
quas pro rebus quibusdam, in quibus dubitando
laborabas, protuli; nunquid adhuc, o amator dubitationis
totius, aliquid certum et definitum probatione
ulla accepisti? An ignoras quoniam documenta
tanta, quacunque ratione aut meditatione
concepta, nequaquam adeptus es frustra? Ideoque
in eorumdem documentorum cognitione stabilem
mentis retine intentionem, et per hoc praepara
animum tuum ad tentationem. Nam quanto majore
inspirationis divinae gratia jam praemonitus instructusque
es, tanto validiorem tentationis molestiam
patieris. Iterum atque iterum eadem repetens admoneo,
ne forte inter eos deputeris qui, ut scriptum
est, ad tempus credunt, et in tempore tentationis
recedunt.
Mirari itaque noli si quid passurus es novi: verumtamen
praescio quanta infirmitate et ambiguitate
inter novas tentationis molestias dissolvaris, arbitratus
scilicet me ipsum Deum omnipotentem non
esse, et haec omnia quae de me percepisti apud te
quasi somnia videri. Recede ergo, miser, ab hac
dementia; quia, sicut saepissime tibi patefactum est,
delusione circumvallaris diabolica. Attende, o captive,
ne tu sis ille de quo dicit Psalmista: Dixit insipiens
in corde suo: Non est Deus. Diabolus quippe
satis agnoscens universos confugientes ad me veniam
promereri posse, omnigenis delusionibus retrahit
eos ab ipsius aditu veniae, hoc est a fide, immittens
videlicet fraude solita hujusmodi cogitationes, ut
aut indignum mihi videatur sceleratos quosque justificare;
seu austeritatem tantam mihi inesse quam
nullus homo peccator, etiamsi pro poenitentia semper
castigetur, valeat minorare; sive ut de justorum
retributione perpetua et de impiorum perenni
dubitent poena aut etiam judicia blasphemare audeant
mea; seu ut Scripturae sacrae dicta intentione
subvertant sinistra: ad extremum vero ut, sicut tu
quoque modo delusus privaris, de certissima substantiae
meae priventur agnitione.
Sed quia insipientiam animi tui huc usque prae
mortalibus multis sustinui admonendo et instruendo,
cur etiam talia permittam contingere aliquatenus te
volo instruere. Nunquid ignoras angelos et archangelos
omnesque coelicolas, qui longe sublimiores
natura constant humana, in eo voluntatis suae arbitrio
relictos, ut sive mecum, sive cum principe
diabolo vellent, permanerent? Sic quoque oportuit
eos probari, ut et quid in me et quid in se essent
posset denudari. Unde cum quidam probati sine me
nihil esse, alii vero in se aliquid esse et posse crederent:
hi qui in me suum tantummodo esse decernebant,
electione et felicitate perpetua videbantur
digni; illi autem qui se viribus propriis commendabant,
ut patefieret quid sine me possent, irremediabili
judicio sunt puniti, sicut in Epistola beati