PL 146, col. 42
De suis tentationibus varia fortuna et scriptis (Othlonus S. Emmerammi Ratispone
Petri apostoli legitur: Deus, inquit, angelis peccantibus
non pepercit. Et in Epistola Judae: Angelos qui
non servaverunt suum principatum, sed reliquerunt
suum domicilium in judicium diei magni, aeternis
vinculis reservavit. Nota quoque et illud, quia si
iidem angeli in exordio creationis suae ita probati
non essent, licet natura praeclarissima potirentur,
per se tamen aliquid posse existimantes, tanto nequius
quandoque superbiendo caderent, quanto jam
diutius se viribus propriis stetisse crederent: et
in hujusmodi dilatione non tantum angelicae, sed
etiam humanae damna evenirent naturae, quia cum
districtio divina angelis superbientibus in initio minime
resisteret, humana profecto superbia impunitatis
tantae causa magis ac magis Deum contemnens,
graviori demum supplicio prosternenda caderet.
Quam ob rem quid aut angelica, aut humana natura
per se possit, mox in utriusque initio apparere
oportuit, ut eorum casus non tam sibi caeterisque
videretur detrimentum quam doctrinae exemplum:
et eo fortius postmodum starent mihique tenacius
inhaererent quo majori experimento per semet nihil
posse didicissent. Caeterum hi angeli, qui arbitrii
libertate data probati, a consortio subjectionis meae
sponte discesserunt, ideo veniae remedium non
meruerunt, quoniam extrinsecus nulla rerum necessitate,
nulla intrinsecus naturae suae ad hoc
coacti sunt imbecillitate, sed vitio tantummodo
superbiae ex ipsa libertatis claritatisque suae excellentia
inflati, potentiae meae praesumebant resistere.
Homo autem primus licet sapientia multiplici
et conditione spirituali ita esset adornatus ut
diceretur ad imaginem et similitudinem Dei factus;
quia tamen compositus erat ex carne lutea, et diaboli
praeventus seductione atque astutia, praecepti
mei transgressione veniam meruit, ea tamen ratione
ut ejectus de paradiso voluptatis operaretur
terram, de qua sumptus esset, in sudore vesceretur
pane. Quod scilicet et juxta litteram de corporali,
ut ea quae in hoc exsilio corpori essent necessaria
cura excoleret varia, et de spirituali pane,
id est Christo, potest intelligi; ut cui prius facillimo
liberi arbitrii nisu inhaerere, et in quo omnia habere
posset, ad eum postmodum lapsus cum sudore maximo
poenitentiae rediret atque ejusdem arbitrii ingeniique
vires, quas ante transgressionem absque
sensus torpore ad cuncta bonitatis jura retinuerat,
postea carnis fragilitate praepediente cum labore
gravi obtineret. Cum ergo hac ratiocinatione agnoscas
non solum eumdem primum hominem singulari
conditionis humanae primatu sapientiaque laureatum,
sed etiam omnes coelicolas, quorum excellentiae
creatura nulla comparatur, absque probatione
congrua non posse mihi firmiter inhaerere nec non
sui meique differentiam pervidere: quem deinceps
hominum caeterorum a primi hominis prudentia insita
aliquid distantium arbitraris esse tam perfectum,
ut sine tentatione meae magnificentiae suaeque fragilitatis
certum capere possit experimentum?