PL 146, col. 43
De suis tentationibus varia fortuna et scriptis (Othlonus S. Emmerammi Ratispone
Quod si tentationis insolitae molestias super te irruisse
causaris, attende quoque quia tu pene insolito
more gratiam meam huc usque magis quam alii plures
adeptus sis. Nonne tibi insolitum videtur, a pueritia
usque in praesens omnimodis te sceleribus implicatum,
non solum poenas condignas evasisse, sed
etiam quasi vice versa haec quae multis denegata
sunt religiosis, et (quod non absque admiratione
magna pensari valet) cum labore magno exquirentibus,
ea nisu facillimo dona pietatis meae ingentia
percepisse? Recordare, quaeso, quid tu absque labore
solito beneficiorum, et quid caeteri plures mei electi
experirentur angustiarum, priusquam pacem et requiem
ullam, non dico futurae sed praesentis vitae,
obtinerent, quamvis nonnulli inter beneficia sibimet
collata afflictiones varias perferrent. Et ut haec apertius
tuo innotescant animo, quosdam qui hujusmodi
vitam ducebant, tam in Veteri quam in Novo Testamento
per nomina recitare cupio. Scisne quantos
labores et tribulationes Jacob patriarcha pertulerit,
priusquam ullam benedictionis perceptae a patre suo
Isaac gratiam promereri potuerit? nam, ut Genesis
liber testatur, oderat semper Esau Jacob pro benedictione
qua benedixerat ei pater; ideoque, matre
suadente, idem Jacob propter fratris metum profectus
est in exsilium, ubi avunculo suo 14 annos serviens,
ignobilis personae sortitus est negotium. Postea vero
cum rediret ad patriam, in tantum adhuc fratris
expavit iram, ut pro reconciliatione nuntios praemittens,
non solum jam fratrem, sed et dominum
appellaret, dicens: Sic loquimini domino meo Esau:
Haec dicit frater tuus: Mitto nunc legationem ad dominum
meum, ut inveniam gratiam in conspectu tuo.
Cum autem advenientem fratrem procul vidisset, prae
timore in terram cadens septies adoravit donec appropinquaret.
Videsne ergo quantas afflictiones ille tantus
vir sustinuerit, antequam gaudia aliqua benedictionis
promissae gustaverit? At si gustavit, magnus
timor haec superavit. Eadem quoque de filio suo
Joseph proferri possunt; quem cum somnia patefacta
fratres sui magnum quemdam sibique praeponendum
arbitrarentur, mox obliti totius fraternitatis,
contra eum omnimoda succensi sunt invidia,
adeo ut vix ab illius interfectione sese cohibentes
venundarent eum Ismaelitis: a quibus translatus
in Aegyptum, tantam ibi contritionem pressuramque
sustinuit, ut sicut de eo Psalmista commemorat, ferrum pertransiret animam ejus, donec veniret verbum
ejus
[(Psal. CIV, 18)]
, id est, antequam perciperet
praedestinatam et revelatam potestatem, quam non
solum super omni Aegypto, sed etiam super cunctis
fratribus suis ad se pro inopia confugientibus possessurus
erat. Similia etiam invenire vales de praecipuo
viro Moyse, et de famulo meo David, et de
sancto Daniele: qui omnes, licet disparibus modis,
ante et post susceptam dignitatem tribulationes
periculaque maxima pertulerunt.
Tales etiam viri multi inveniuntur in Veteri, sed
multo plures in Testamento Novo, qui tanto majora